라틴어 문장 검색

Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium, naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis sublevem et a mortis limine restituam, quem neque sancta Venus molli requiescere somno desertum in lecto caelibe perpetitur, nec veterum dulci scriptorum carmine musae oblectant, cum mens anxia pervigilat, id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum muneraque et Musarum hinc petis et Veneris.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68a1)
nullam, nempe, fiduciam in militia aliisve copiis non in tempus diuturnius, quam leges nostrae ferunt, conscriptis, collocari posse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.24)
Honoremus, igitur, patres conscripti, hunc tantum virum mortuum:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.31)
Quod te per Genium dextramque deosque Penatisobsecro et obtestor, uitae me redde priori.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0758)
Si quid itaque in me potest esse consilii, si experto creditur, hoc primum moneo, hoc obtestor, ut sponsa Christi vinum fugiat pro veneno.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:4)
Itaque obtestor te coram Deo et Christo Iesu et electis angelis eius, ne vasa templi, quae solis sacerdotibus videre concessum est, facile in publicum proferas, ne sacrarium Dei quisquam profanus inspiciat.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 17:9)
Ego, qui tanto constrictus articulo vellem etiam maiora promittere, deiurare coepi et nomen eius obtestans dicere:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:19)
Iuventus vero, quam satis constat vix mille hominum fuisse, duce Manlio arcem Capitolini montis insedit, obtestata ipsum quasi praesentem Iovem, ut quem ad modum ipsi ad defendendum templum concurrissent, ita ille virtutem eorum numine suo tueretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 12:4)
TELLUS MATER TEQUE IUPPITER OBTESTOR.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 11:3)
et bene post conditam civitatem addidit 'iura' et 'magistratus' 'sanctumque senatum'. legitur apud quosdam, Brutum eos qui se in eiciendis regibus iuvissent legisse in consilium, eumque ordinem senatum appellatum, quod una sensissent, quod patricii essent, patres conscriptos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4263)
alii patres a plebe in consilium senatus separatos tradunt, alii conscriptos qui post a Servio Tullio e plebe electi sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4264)
testor quaeso, obtestor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5991)
testatur moritura deos quidam hic 'testatur' pro 'obtestatur' accipiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5191)
obtestantvrque latinum propter caedem factam testem adhibent, et dicunt auctores rupti foederis esse Troianos, cum ipsi pacis iura temerarint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5762)
obtestor adiuro.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2581)

SEARCH

MENU NAVIGATION