라틴어 문장 검색

sed Varro et Ateius contra sentiunt, dicentes divos perpetuos, deos, qui propter sui consecrationem timentur, ut sunt dii manes:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 458)
nam et hominem fuisse novit, et vult eum ex consecratione numen effectum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 483)
nulla enim avis caret consecratione, quia singulae aves numinibus sunt consecratae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5176)
lucumque diemque hoc a Romanis traxit, apud quos nihil fuit tam sollemne quam dies consecrationis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6016)
ecce et hic luco et numen et consecrationem dedit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6018)
quem semianimem sub pinu latentem cum invenissent antistites matris magnae, perlatum in templum deae frustra conati reficere, defunctum sepelierunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1155)
hae se cum Iunoni in pulchritudine praetulis- sent - vel, ut quidam volunt, cum essent antistites, ausae sunt vesti eius aurum detractum in usum suum convertere - , illa irata hunc errorem earum inmisit mentibus, ut se putantes vaccas in saltus abirent et plerumque mugirent et timerent aratra:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 482)
vel cur eum amantem musae deseruerint, cum propter ingenium earum esset antistes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 99)
tyrio conspectus in o. 'conspectus' conspicuus in habitu pontificis, cuius se officium dicit in templi consecratione sumpturum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 172)
"Cum igitur aut fortuna certa aut incerta natura sit, quanto venerabilius ac melius antistitem veritatis maiorum excipere disciplinam, religiones traditas colere, deos, quos a parentibus ante inbutus es timere quam nosse familiarius, adorare, nec de numinibus ferre sententiam, sed prioribus credere, qui adhuc rudi saeculo in ipsius mundi natalibus meruerunt deos vel faciles habere vel reges!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 6장 1:1)
"Alii eos ferunt ipsius antistitis ac sacerdotis colere genitalia et quasi parentis sui adorare naturam:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:9)
Non enim causidicum nescio quem neque clamatorem aut rabulam hoc sermone nostro conquirimus, sed eum virum, qui primum sit eius artis antistes, cuius cum ipsa natura magnam homini facultatem daret, tamen esse deus putatur, ut id ipsum, quod erat hominis proprium, non partum per nos, sed divinitus ad nos delatum videretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 202:1)
cum antistitibus agamus, ut quidvis potius ex illis libris quam regem proferant, quem Romae posthac nec di nec homines esse patientur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 166:4)
cum antistitibus agamus, ut quidvis potius ex illis libris quam regem proferant, quem Romae posthac nec di nec homines esse patientur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 166:4)
non sinit illa sui vanas antistitis umquam esse preces:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 811)

SEARCH

MENU NAVIGATION