라틴어 문장 검색

cur enim, si rem publicam egere libertate senatoria crederet, tam levia consectaretur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 49장2)
intersunt parentes et propinqui ac munera probant, munera non ad delicias muliebres quaesita nec quibus nova nupta comatur, sed boves et frenatum equum et scutum cum framea gladioque.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 18장 2:2)
ac sparsos per castella milites consectati, expugnatis praesidiis ipsam coloniam invasere ut sedem servitutis, nec ullum in barbaris saevitiae genus omisit ira et victoria.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 1:2)
ac statim immissa cohorte Thraecum depulsi et consectantibus Germanis Raetisque per silvas atque in ipsis latebris trucidati.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 68장6)
per limitem viae sparguntur festinatione consectandi victores.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장5)
et suo quisque metu, ne disiectos eoque minus validos Vitelliani consectarentur, cunctantem in arma impellebant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장5)
armati per urbem victores implacabili odio victos consectabantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 1장2)
sed obstitit vincentibus pravum inter ipsos certamen omisso hoste spolia consectandi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 78장8)
qua celeriter effecta primum Corcyraeos fregit, deinde maritimos praedones consectando mare tutum reddidit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 3:1)
qui si discessissent, maiore cum labore et longinquiore tempore bellum confecturum, cum singulos consectari cogeretur:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 4:1)
alii in iugum montis evaserant, ut hostium agmen inde prospicerent, equos plerique frenabant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 30:1)
Dareus id, quod Parmenio suaserat, hostem facturum esse coniectans frenatos equos stare magnamque exercitus partem in armis esse ac vigilias intentiore cura servari iusserat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 13:1)
Equitum deinde turmae, quae frenatos habebant equos, perfregere barbarorum aciem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 12:1)
Haemoniam primis Pelias frenabat ab annis, iam gravis et longus populis metus:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 25:1)
Moesus et ingentis frenator Sarmata conti.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 168:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION