라틴어 문장 검색

Miraris quod Hermes libertus meus hereditarios agros, quos ego iusseram proscribi, non exspectata auctione pro meo quincunce ex septingentis milibus Corelliae addixerit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 11 1:1)
inde honores petituri adsistebant curiae foribus, et consilii publici spectatores ante quam consortes erant.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 5:2)
Emiserat pater, adoptaverat patruus, atque ita circumscripto testamento consors frater in fratris potestatem emancipatam filiam adoptionis fraude revocaverat et quidem cum opibus amplissimis.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 4:2)
consortem Phoebi gens colit illa deam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 225)
' dixit, et audito patriae pia nomine virgo consortes urbis comperit esse suae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 240)
"consortes operis, per quas correcta vetustas quernaque glans victa est utiliore cibo, frugibus immensis avidos satiate colonos, ut capiant cultus praemia digna sui."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권378)
"praecipue cupiam celari Thesea, ne te consortem culpae gaudeat esse suae."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권319)
Toxea, quid faciat, dubium pariterque volentem ulcisci fratrem fraternaque fata timentem haud patitur dubitare diu calidumque priori caede recalfecit consorti sanguine telum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 45:2)
consortia corpora poenae dedidit (et timido possis ignoscere fratri:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 60:13)
vos quoque, consortes studii, pia turba, poetae, haec eadem sumpto quisque rogate mero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 314)
semper in auxilium Sermo Patris omnipotentis descendit servando homini, mortalia semper admiscenda sibi proprio curavit amore, ut socianda caro Dominoque inplenda perenni, degenerem vitam quae tunc animalis agebat, 1 cernere consortem terreni adsuesceret oris, participemque suum visu velut obside nosse, et consanguineo paulatim accedere Christo.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 360)
"inde omnis iam diva caro est quae concipit illum naturamque Dei consortis foedere sumit, Verbum quippe caro factum non destitit esse quod fuerat, verbum, dum carnis glutinat usum, maiestate quidem non degenerante per usum carnis, sed miseros, ad nobiliora trahente."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 116)
haec ubi dicta dedit, gradibus regina superbis desiluit tantique operis Concordia consors metatura novum iacto fundamine templum.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1238)
hunc, oro, defende furorem et me consortem nati concede sepulchro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 35:24)
Solae communes natos, consortia tecta urbis habent magnisque agitant sub legibus aevum, et patriam solae et certos novere penates, venturaeque hiemis memores aestate laborem experiuntur et in medium quaesita reponunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION