-
Hunc igitur nec Olympius Iuppiter fulmine percussit nec Aesculapius misero diuturnoque morbo tabescentem interemit, atque in suo lectulo mortuus in tyrannidis rogum inlatus est, eamque potestatem, quam ipse per scelus erat nanctus, quasi iustam et legitimam hereditatis loco filio tradidit.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 85:6)
-
Atque ut magnas utilitates adipiscimur conspiratione hominum atque consensu, sic nulla tam detestabilis pestis est, quae non homini ab homine nascatur.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 21:5)
-
si tyrannidem occupare, si patriam prodere conabitur pater, silebitne filius?
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 115:12)
-
alii autem in re publica exercitati, ut de Atheniensi Solone accepimus, orientem tyrannidem multo ante prospiciunt;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 160:4)
-
alii autem in re publica exercitati, ut de Atheniensi Solone accepimus, orientem tyrannidem multo ante prospiciunt;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 160:4)
-
vivit tyrannis, tyrannus occidit!
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 9 4:4)
-
an verear ne, qui potentissimorum hominum conspirationem neglexerit pro mea salute, is pro honore meo pusillorum ac malevolorum obtrectationes et invidias non prosternat atque obterat?
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 9 1:4)
-
quam ob rem, mi Plance, incumbe toto pectore ad laudem, subveni patriae, opitulare conlegae, omnium gentium consensum et incredibilem conspirationem adiuva.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 10 2:4)
-
sed tamen nihil de diligentia remittere debetis dareque operam ut quam paratissimi et ab exercitu reliquisque rebus pro vestra salute contra sceleratissimam conspirationem hostium confligamus ;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 13a 2:2)
-
Rhodios autem tanta in pravitate animadverti ut omnis firmiores putarent quam bonos, ut hanc concordiam et conspirationem omnium ordinum ad defendendam libertatem propense non crederent esse factam, ut patientiam senatus et optimi cuiusque manere etiam nunc confiderent nec potuisse audere quemquam Dolabellam hostem iudicare, ut denique omnia quae improbi fingebant magis vera existimarent quam quae vere facta erant et a nobis docebantur.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 4:3)
-
Zeno proponatur Eleates, qui perpessus est omnia potius quam conscios delendae tyrannidis indicaret;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 52:3)
-
Nam mihi Bassus iniunxerat, totius defensionis fundamenta iacerem, dicerem de ornamentis suis quae illi et ex generis claritate et ex periculis ipsis magna erant, dicerem de conspiratione delatorum quam in quaestu habebant, dicerem causas quibus factiosissimum quemque ut illum ipsum Theophanen offendisset.
- (소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 4:2)
-
Vir fuit hic, ortu Samius, sed fugerat una et Samon et dominos odioque tyrannidis exsul sponte erat, isque, licet caeli regione remotos, mente deos adiit et quae natura negabat visibus humanis, oculis ea pectoris hausit, cumque animo et vigili perspexerat omnia cura, in medium discenda dabat coetusque silentum dictaque mirantum magni primordia mundi et rerum causas et, quid natura, docebat, quid deus, unde nives, quae fulminis esset origo, Iuppiter an venti discussa nube tonarent, quid quateret terras, qua sidera lege mearent - et quodcumque latet;
- (푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 9:1)
-
"at noster iste sanguis ex vestra fluit crudelitate, vos tyrannide inpia exulceratis innocentum corpora, si vos sinatis, incruente vivimus, at si cruente puniamur, vincimus."
- (프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1448)
-
sicut Dion, cum ad destruendam Dionysii tyrannidem venit, non est tali casu deterritus.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 379:2)