라틴어 문장 검색

Tener adhuc necdum matura pueritia circensibus ludis Troiam constantissime fauorabiliterque lusit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 7장 1:1)
additis igitur ad copias duabus legionibus, octo alis, cohortibus decem, atque inter legatos maiore filio assumpto, ut primum prouinciam attigit, proximas quoque conuertit in se, correcta statim castrorum disciplina, unoque et altero proelio tam constanter inito, ut in oppugnatione castelli lapidis ictum genu scutoque sagittas aliquot exceperit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 4장 6:1)
Quibus iuvenis auditis se vero fidem in parricidio dedisse constanter abnuit nec ulla religione, ut scelus tegat, posse constringi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 8:1)
Phalanx quoque instare constanter territis coepit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 27:2)
Ordinum ductores, in loco, ubi pugna commissa, constanter manebant, hostesque dare terga, omnesque in partes diffugere, coegerunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.10)
Opera multa, civitates foederatas muniendo necessaria, constanter civibus persuasit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.38)
' 'pars hominum vitiis gaudet constanter et urgetpropositum;
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장6)
Tunc Vettius, quamvis ad omnem patientiam constanter animi tranquillitate firmus, nonnihil tamen consultatione tam proterva motus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 5:1)
'mollit' autem ideo dixit, ut per transitum ostenderet, vitia naturae nulla ratione mutari, sed mitigari aliquatenus posse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 572)
quo fata trahis ostendit fata posse aliquatenus trahi, non tamen usquequaque.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 931)
aliqva aliquatenus, aliqua ratione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 151)
quae cum diceret constanter et in ea sententia permaneret, omnis eius oratio tantum in virtute laudanda et in hominibus ad virtutis studium cohortandis consumebatur, ut e Socraticorum libris maximeque Platonis intellegi potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 20:2)
Acilius quia prudens esse in iure civili putabatur, Cato quia multarum rerum usum habebat et multa eius et in senatu et in foro vel provisa prudenter vel acta constanter vel responsa acute ferebantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 8:5)
Sunt etiam ex eis, qui eodem bello occiderunt, M. Bibulus, 267 qui et scriptitavit accurate, cum praesertim non esset orator, et egit multa constanter;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 77장 1:1)
Qui cum illi breviter constanterque respondissent, per quem ad eum quotiensque venissent, quaesissentque ab eo nihilne secum esset de fatis Sibyllinis locutus, tum ille subito scelere demens quanta conscientiae vis esset ostendit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 11:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION