라틴어 문장 검색

dein P. Pomponius legatus auxiliaris Vangionas ac Nemetas, addito equite alario, monitos ut anteirent populatores vel dilapsis improvisi circumfunderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 27장4)
praefectum castrorum et legionarias cohortis extruendis apud Siluras praesidiis relictas circumfundunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 38장3)
igitur repente agmen Romanum circumfundit, non ignaro duce nostro, qui viae pariter et pugnae composuerat exercitum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 40장2)
coire populum et circumfundi coram et accipere adfectum, quemcumque orator induerit!
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 6장 4:5)
tum vetustissimus quisque castigare credulitatem suam, metum ac discrimen ostendere si cum exercitu Cae- cina patentibus campis tam paucas cohortis circumfudisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 19장3)
hinc inrupisse legionum agmen, hinc equites coortos, inde circumfusas auxiliorum manus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 70장6)
tria milia legionariorum et tumultuariae Belgarum cohortes, simul paganorum lixarumque ignava sed procax ante periculum manus omnibus portis prorumpunt ut Batavos numero imparis circumfundant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 20장7)
auxilia passim circumfusa sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 33장5)
duae alae cum perfuga missae incauto hosti circumfunduntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 18장7)
quo facto circumfusus hostium concursu cum fortissime pugnaret, navis rostro percussa coepit sidere.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 2:4)
ibi eum amici, quo Spartam facilius perferre possent, quod mel non habebant, cera circumfuderunt atque ita domum rettulerunt.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 7:1)
inter quae, consternata Publi Clodi caede re publica, cum senatus unum consulem nominatimque Gnaeum Pompeium fieri censuisset, egit cum tribunis plebis collegam se Pompeio destinantibus, id potius ad populum ferrent, ut absenti sibi, quandoque imperii tempus expleri coepisset, petitio secundi consulatus daretur, ne ea causa maturius et inperfecto adhuc bello decederet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 26장 1:2)
adeo denique consternatum ferunt, ut per continuos menses barba capilloque summisso caput interdum foribus illideret uociferans:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 23장 2:3)
nepotum quoque suorum munere cum consternatum ruinae metu populum retinere et confirmare nullo modo posset, transiit e loco suo atque in ea parte consedit, quae suspecta maxime erat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 5:3)
tonitrua et fulgura paulo infirmius expauescebat, ut semper et ubique pellem uituli marini circumferret pro remedio atque ad omnem maioris tempestatis suspicionem in abditum et concamaratum locum se reciperet, consternatus olim per nocturnum iter transcursu fulguris, ut praediximus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 90장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION