라틴어 문장 검색

Postero die duces adversariorum perturbati, quod omnem rei frumentariae fluminisque Hiberi spem dimiserant, de reliquis rebus consultabant.
(카이사르, 내란기, 1권 73:1)
Nam illo incommodo de Sabini morte perlato omnes fere Galliae civitates de bello consultabant, nuntios legationesque in omnes partes dimittebant et quid reliqui consili caperent atque unde initium belli fieret explorabant nocturnaque in locis desertis concilia habebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 53장4)
de exitu suarum fortunarum consultabant. Ac variis dictis sententiis, quarum pars deditionem, pars, dum vires suppeterent, eruptionem censebat, non praetereunda oratio Critognati videtur propter eius singularem et nefariam crudelitatem.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 77장2)
non tibi Riphaeis hostis quaerendus ab oris, non per Caucasias accito turbine valles est opus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:97)
tum iubet acciri socerum dextramque vocato conserit et, quae sit potior sententia, quaerit:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:235)
occultat tamen ore metum primosque suorum consultare iubet bellis annisque verendos.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:179)
denique cum rerum summas electus habenas susciperet, non ante suis intendit amorem pignoribus quam te pariter fidamque sororem litus ad Eoum terris acciret Hiberis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae60)
Tunc Maia genitum, qui fervida dicta reportet, imperat acciri.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:28)
ignaraque virgo, cui simplex calet ore pudor, per singula cernens nutricem consultat anum:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:238)
utcumque se ea res habuit, vixdum ingressus Illyricum Tiberius properis matris litteris accitur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 5장7)
tum consultatum de honoribus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 8장5)
accitur centurio Clemens et si alii bonis artibus grati in vulgus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장8)
Consultatum ibi de remedio;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 36장1)
inde saltus obscuros permeat consultatque ex duobus itineribus breve et solitum sequatur an inpeditius et intemptatum eoque hostibus incautum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 50장3)
tuum erit consultare utrum praevaleat quod ex Arminio concepit an quod ex me genita est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 58장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION