라틴어 문장 검색

ea nisi compescitur intra primam pecudem, quae tali malo correpta est, universum gregem contagione prosternit, si quidem nec medica-mentorum nec ferri remedia patitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 16:2)
Post finem Phraatis et sequentium regum ob internas caedis venere in urbem legati a primoribus Parthis, qui Vononem vetustissimum liberorum eius accirent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 2장1)
posse et Cheruscos ceterasque rebellium gentis, quoniam Romanae ultioni consultum esset, internis discordiis relinqui.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 26장10)
pariterque provincias internis certaminibus aut magistratuum iniuriis fessas refovebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 54장3)
ingentia illi bella, expugnationes urbium, fusos captosque reges, aut si quando ad interna praeverterent, discordias consulum adversum tribunos, agrarias frumentariasque leges, plebis et optimatium certamina libero egressu memorabant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 32장3)
pavor internus occupaverat animos cui remedium adulatione quaerebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 74장3)
Eodem anno Cheruscorum gens regem Roma petivit, amissis per interna bella nobilibus et uno reliquo stirpis regiae, qui apud urbem habebatur nomine Italicus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 16장1)
Batavorum cohortes, ne quid truculentius auderent, in Germaniam remissae, principium interno simul externoque bello parantibus fatis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 69장2)
incesseratque fama primores Galliarum ab Othone adversus Vitellium missos, antequam digrederentur, pepigisse ne deessent libertati, si populum Romanum continua civilium bellorum series et interna mala fregissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 54장8)
Vespasianum, quamquam nuntios occultarent, excessisse vita, urbem atque Italiam interno bello consumptam, Muciani ac Domitiani vana et sine viribus nomina:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 75장2)
inde per inflatos calamos interna recludit gaudia sic ut dulce melos armenta sequantur, placatique ruant campis de monte leones, et refluant unde, frondes et Menala nutent".
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:14)
hec est languida pecus gregem domini sui sua contagione commaculans;
(단테 알리기에리, Epistolae 56:5)
Bonosus, ut scribitis, quasi filius ἰχθύοσ aquosa petit, nos pristina contagione sordentes quasi reguli et scorpiones arentia quaeque sectamur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 3:1)
donec quasi contagio quodam per singulos itum est et proximis quibusque correptis totam Italiam sub se redegerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE MUTATIONE REI PUBLICAE 8:1)
Macedonici belli contagio traxit Illyrios;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ILLYRICUM SECUNDUM 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION