라틴어 문장 검색

haec contemptim duces increpabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 523:1)
Carthaginienses trepide primo ab hostium vallo acti, postquam neminem insequi viderunt, metu substitisse rati, contemptim rursus et sedato gradu in castra abeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 545:1)
in eas velites antesignanique et qui primi agminis erant advenientes ex itinere, priusquam castris locum caperent, adeo contemptim impetum fecerunt ut facile appareret quid utrique parti animorum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 285:1)
Nabis sicut primo adventu Romanae classis et traditione oppidorum maritimae orae conterritus erat, sic parva spe cum acquievisset Gytheo ab suis retento, postquam id quoque traditum Romanis audivit esse et, cum ab terra omnibus circa hostilibus nihil spei esset,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 346:1)
inde Tegeam contracto concilioque eodem et Achaeis et sociis indicto, in quo et Epirotarum et Acarnanum fuere principes, statuit, quoniam satis et suorum a pudore maritimae ignominiae restituti animi et hostium conterriti essent, ad Lacedaemonem ducere, eo modo uno ratus ab obsidione Gythei hostem abduci posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 307:1)
dum haec in Hellesponto geruntur, Polyxenidas regius praefectus - erat autem exul Rhodius - cum audisset profectam ab domo popularium suorum classem, et Pausistratum praefectum superbe quaedam et contemptim in se contionantem dixisse, praecipuo certamine animi adversus eum sumpto nihil aliud dies noctesque agitabat animo, quam ut verba magnifica eius rebus confutaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 101:1)
hac denuntiatione conterritus perstare tamen in pertinaci simulatione inopiae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 167:1)
qua re irritavit magis quam conterruit animos barbarorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 460:1)
nec huius voluntatis eius ignarus Ptolemaeus, dum conterritum obsidionis metu minorem fratrem haberet, posse se recipi Alexandreae et sorore adiuvante et non repugnantibus fratris amicis ratus primum ad sororem, deinde ad fratrem amicosque eius non prius destitit mittere, quam pacem cum iis confirmaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 110:1)
Vt contemptim carnufex.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 3156)
sed tamen cum eo cum quiqui, quamquam sumus pauperculi, est domi quod edimus, ne nos tam contemptim conteras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 123)

SEARCH

MENU NAVIGATION