라틴어 문장 검색

uolui et Aemilianum damno adfici et Crassum testimonii sui dedecore prostitui.
(아풀레이우스, 변명 58:2)
Testor igitur te, Claudi Maxime, uosque, qui in consilio estis, uosque etiam, qui tribunal mecum adsistitis, haec damna et dedecora morum eius patruo huic et candidato illo socero adsignanda meque posthac boni consulturum, quod talis priuignus curae meae iugum ceruice excusserit, neque postea pro eo matri eius supplicaturum.
(아풀레이우스, 변명 97:1)
quae enim facilior res quam linguae rabies et uilitas morum, altera ex aliorum contemptu, altera ex sui nata?
(아풀레이우스, 플로리다 7:7)
nam uiliter semet ipsum colere sui contemptus est, barbare alios insectari audientium contumelia est.
(아풀레이우스, 플로리다 7:8)
"At tu hic larvale simulacrum cum summo dedecore nostro viseris."
(아풀레이우스, 변신, 1권 6:12)
"Tibi vero fortunae splendor insidias, contemptus etiam peregrinationis poterit afferre."
(아풀레이우스, 변신, 2권 18:10)
"Nec postea debilis ac sic ridiculus Lari me patrio reddere potui sed capillis hinc inde laterum deiectis aurium vulnera celavi, nasi vero dedecus linteolo isto pressim agglutinato decenter obtexi."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:90)
"Etiamne tu, busti cadaver extremum et vitae dedecus primum et Orci fastidium solum, sic nobis otiosa domi residens lusitabis, nec nostris tam magnis tamque periculosis laboribus solacium de tam sera refectione tribues?"
(아풀레이우스, 변신, 4권 7:2)
"Hem qualis, dii boni, matrona, quam fida quamque sobria turpissimo se dedecora foedavit!"
(아풀레이우스, 변신, 9권 20:7)
Haec recensente pistore iamdudum procax et temeraria mulier verbis execrantibus fullonis illius detestabatur uxorem, illam perfidam, illam impudicam, denique universi sexus grande dedecus, quae suo pudore postposito torique genialis calcato foedere Larem mariti lupanari maculasset infamia, iamque perdita nuptae dignitate prostitutae sibi nomen adsciverit:
(아풀레이우스, 변신, 9권 23:1)
Sed iste corporis mei decor pudori peperit grande dedecus:
(아풀레이우스, 변신, 10권 15:4)
saltem de sanctorum corporum sepulcris, saltem de locis sacramentorum, de domibus orationum tantum dedecus arceatur.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 3:11)
Haec mala dedecoris impietatisque plenissima si nemine prohibente in populis ferveant, adorentur in templis, rideantur in theatris, cum his victimas immolant, vastetur pecus etiam pauperum, cum haec histriones agunt et saltant, effundantur patrimonia divitum, civitates florere dicuntur?
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 5:6)
Non ergo populus, ut de tanto viro ecclesiae consuleret suae, ardentissime flagitans suum pecuniarium commodum quaesivit a vobis, sed vestrum pecuniae contemptum dilexit in vobis.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 7:4)
melius enim perlatorem credo defuisse, quam me suspicor a tua veneratione contemptum, domine beatissime et merito venerabilis frater.
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION