라틴어 문장 검색

"invitum plus esse decet, non cogimus istud, sed contestamur:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 218)
miscet cuncta fragor resuscitatus, quantum non cyparissifer Lycaeus, quantum non nemorosa tollit Ossa crebras inrequieta per procellas, quantum nec reboant volutae ab Austro Doris Trinacris aut voraginoso quae vallat sale Bosphorum Propontis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium96)
At nos e contrario edimus protectorem, si litterae M. Aurelii gravissimi imperatoris requirantur, quibus illam Germanicam sitim Christianorum forte militum precationibus impetrato imbri discussam contestatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 6:1)
Iudicem quoque contestatur illum Deus videt, et Deo commendo, et Deus mihi reddet.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 17장 5:2)
Posteriores enim illos clade diluvii contestantur ipsae urbes in quibus nati mortuique sunt, etiam quas conciderunt;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 6:1)
vestros enim iam contestamur actus, qui cotidie iudicandis custodiis praesidetis, qui sententiis elogia dispungitis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 44장 2:1)
Cum aquam ingressi Christianam fidem in legis suae verba profitemur, renuntiasse nos diabolo et pompae et angelis eius ore nostro contestamur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 4장 1:2)
In cuius adsertione fidei uenerabilis pater Gregorius in tantum contra nascentem heresim nouam laborare contendit, tanta hanc instantia, iuuante etiam piissimo imperatore Tiberio Constantino, conminuit, ut nullus exinde sit inuentus, qui eius resuscitator existeret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 2:15)
scripsit cum coepiscopis suis exhortatoriam ad eos epistulam, obsecrans eos et contestans unitatem pacis et catholicae obseruationis cum ea, quae toto orbe diffusa est, ecclesia Christi tenere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IV. 1:3)
Ut defunctis Aedilbercto et Sabercto regibus successores eorum idolatriam resuscitarint, ob quod et Mellitus ac Iustus a Brittania discesserint.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V.1)
At ille se excusans, et uenire non posse contestans, quia episcopatu propriae ciuitatis ac parrochiae teneretur adstrictus, ne tamen obnixe petenti nil ferret auxilii, misit pro se illo presbyterum Leutherium nepotem suum, qui ei, si uellet, ordinaretur episcopus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VII. 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION