라틴어 문장 검색

Tibi insanabilis animus et sceleribus scelera contexens, et iam non causis, quae numquam malo defuturae sunt, impelleris, sed satis tibi est magna ad peccandum causa peccare, perbibisti nequitiam et ita visceribus immiscuisti, ut nisi cum ipsis exire non possit;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 94:1)
te mea Musa illis semper contexeret armis, et sumpta et posita pace fidele caput:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 113)
1 aream dorsi humilior inter excrementa costarum spina discriminat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 3:4)
ita sonitu pressus alieno ridiculum adfectat publicus sermo secretum, hinc egressis frons triclinii matronalis offertur, cui continuatur vicinante textrino cella penaria discriminata tantum pariete castrensi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 9:2)
Si nobis pro situ spatiisque regionum vicinaremur nec a se praesentia mutua vasti itineris longinquitate discriminaretur, nihil apicum raritati licere in coeptae familiaritatis officia permitterem neque iam semel missa fundamenta certantis amicitiae diversis honorum generibus exstruere cessarem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Rustico suo salutem 1:1)
excusatio istaec, etiamsi fuisset vera, transierat, quia post terminatum libellum, qui 1 parum cultior est, reliquas denuo litteras usuali, licet accuratus mihi melior non sit, sermone contexo;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Industrio suo Salutem. 2:2)
Viator noster ac tabellarius terit orbitas itineris assueti spatium viae regionumque, quod oppida nostra discriminat, saepe relegendo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Graeco salutem. 1:1)
"aeternum stridens a veitice surgit et ferrugineam frontem discriminat anguis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권208)
"illos e seopulis et summo vertice montis spumea porreeti dirimentes terga profundi prosequimur visu, donec lassavit euntes lux oculos longumque polo contexere visa est aequor et extremi pressit freta margine caeli."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권178)
quantus ab Arctois discriminat aethera plaustris Anguis et usque Notos alienumque exit in orbem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권194)
Candor erat qualem praefert Latonia Luna, et color in niueo corpore purpureus, ut iuueni primum uirgo deducta marito inficitur teneras ore rubente genas, et cum contexunt amarantis alba puellae lilia et autumno candida mala rubent.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 413)
vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 28:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION