라틴어 문장 검색

Saevo Bilbilin optimam metallo, Quae vincit Chalybasque Noricosque, Et ferro Plateam suo sonantem, Quam fluctu tenui, sed inquieto Armorum Salo temperator ambit, Tutelamque chorosque Rixamarum, Et convivia festa Carduarum, Et textis Peterin rosis rubentem, Atque antiqua patrum theatra Rigas, Et certos iaculo levi Silaos, Turgontique lacus Turasiaeque, Et parvae vada pura Tvetonissae, Et sanctum Buradonis ilicetum, Per quod vel piger ambulat viator, Et quae fortibus excolit iuvencis Curvae Manlius arva Vativescae.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LV4)
Nam securus erit, nec inquieta Lassi marmora Sisyphi videbit, Quem censoria cum meo Severo Docti lima momorderit Secundi.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXX6)
Attice, facundae renovas qui nomina gentis Nec sinis ingentem conticuisse domum, Te pia Cecropiae comitatur turba Minervae, Te secreta quies, te sophos omnis amat.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXII1)
Quatenus Odrysios iam pax Romana triones Temperat et tetricae conticuere tubae, Hunc Marcellino poteris, Faustine, libellum Mittere:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXX1)
O temperatae dulce Formiae litus, Vos, cum severi fugit oppidum Martis Et inquietas fessus exuit curas, Apollinaris omnibus locis praefert.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXX1)
Dum tu forsitan inquietus erras Clamosa, Iuvenalis, in Subura, Aut collem dominae teris Dianae;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XVIII1)
conticvere omnes quia supra dixit fit strepitus tectis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 11)
conticvere dormierunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2531)
'conticuit' et 'intentis'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 7176)
et, ut semper mare etiam positis flatibus inquietum est, etsi non canis spumosisque fluctibus exibat ad terram, tamen crispis tortuosisque ibidem erroribus delectati perquam sumus, cum in ipso aequoris limine plantas tingueremus, quod vicissim nunc adpulsum nostris pedibus adluderet fluctus, nunc relabens ac vestigia retrahens in sese resorberet.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 3:2)
"molestum illum volunt, inquietum, inpudenter etiam curiosum, siquidem adstat factis omnibus, locis omnibus intererrat, cum nec singulis inservire possit per universa districtus nec universis sufficere in singulis occupatus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 10장 1:9)
iam pridem enim conticuerunt tuae litterae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 5장 2:5)
maxime vero perspecta est utriusque nostrum exercitatio paulo ante quam perterritum armis hoc studium, Brute, nostrum conticuit subito et obmutuit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 94장 2:1)
Tum Cethegus, qui paulo ante aliquid tamen de gladiis ac sicis, quae apud ipsum erant deprehensa, respondisset dixissetque se semper bonorum ferramentorum studiosum fuisse, recitatis litteris debilitatus atque abiectus conscientia repente conticuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 10:8)
Cum autem res publica, in qua omnis mea cura, cogitatio, opera poni solebat, nulla esset omnino, illae scilicet litterae conticuerunt forenses et senatoriae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION