라틴어 문장 검색

Mortifera carpit gramina ac serpentium saniem exprimit miscetque et obscenas aves maestique cor bubonis et raucae strigis exsecta vivae viscera, haec scelerum artifex discreta ponit;
(세네카, 메데아 11:22)
contrectat et componit et ferro admovet;
(세네카, Thyestes 709:1)
te ergo, norma morum, te, columna virtutum, te, si blandiri reis licet, vera, quia sancta, dulcedo, despicatissimi vermis ulcera digitis exhortationis contrectare non piguit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 4:3)
quotiens te votui Argyrippum filium Demaeneti compellare aut contrectare, conloquive aut contui?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 131)
Te compellare et complecti et contrectare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2163)
Edepol ne tibi illud possum festivom dare, siquidem potes esse te pati in lepido loco, in lecto lepide strato lepidam mulierem complexum contrectare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 3133)
tune hic amator audes esse, hallex viri, aut contrectare quod mares homines amant?
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 549)
tunc Diana eius castitate commota revocavit eum in vitam per Aesculapium, filium Apollinis et Coronidis, qui natus erat exsecto matris ventre, ideo quod, cum Apollo audisset a corvo, eius custode, eam adulterium committere, iratus Coronidem maturo iam partu confixit sagittis - corvum vero nigrum fecit ex albo - et exsecto ventre Coronidis produxit ita Aesculapium, qui factus est medicinae peritus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7615)

SEARCH

MENU NAVIGATION