라틴어 문장 검색

Et, qui in sinistro cornu erant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, et secuti sunt post Iudam et eos, qui cum ipso erant, a tergo.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장16)
et pugnaverunt contra Bacchidem, et contritus est ab eis, et afflixerunt eum valde, quoniam consilium eius et adventus eius erat inanis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장68)
et commisi pugnam cum eo, et contritus est ipse et castra eius a nobis, et sedimus in sede regni eius;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장53)
Et eiecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem; equites enim fatigati erant. Et contriti sunt ab eo et fugerunt,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장82)
Et intraverunt in eam tertia et vicesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israel.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장51)
Defecit impugnans eos super terram; reges contriti sunt in diebus illis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장13)
Ergo si nimium alicui fatigato paene febris est, huic abunde est loco tepido demittere se inguinibus tenus in aquam calidam, cui paulum olei sit adiectum, deinde totum quidem corpus, maxime tamen eas partes, quae in aqua fuerunt, leviter perfricare ex oleo, cui vinum et paulum contriti salis sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장20)
At ex fructibus surculorum valentiores uvae, ficus, nuces, pamulae quam quae poma proprie nominantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장23)
bulbi, ficus etiam aridae sed magis virides, uvae recentes, nuces omnes, exceptis nucleis pineis, lac, omnisque caseus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 26장3)
Leniter vero simul et reprimunt et molliunt lana sucida quo cum aceto vel vino oleum adiectum est, contritae palmulae, furfures in salsa aqua vel aceto decoctae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장6)
contrita pira vel mala, praecipueque Cotonea, lenticula;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장8)
3, 4) posui, pulvis vel ex faece vini vel ex murti foliis, amarae nuces.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장15)
Si ista parum iuvant, teri potest vel iris arida vel nuces amarae vel quaelibet herba ex refrigerantibus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장7)
ac novissime rosa caput naresque implere, offerre etiam naribus rutam ex aceto contritam, movere sternumenta medicamentis in id efficacibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장43)
Idem praestat pulvis ex contritis aridi myrti vel rubi foliis, aut ex austeri et boni vini arida faece;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION