라틴어 문장 검색

Audieris in quo, Flacce, balneo plausum, Maronis illic esse mentulam scito.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXIII1)
item cum veteres natalem diem vel locum vel tempus dicerent, ut Horatius natalemque mares Delon Apollinis et Plautus in Pseudolo natalem hunc mihi diem scitis esse (Ps.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 641a9)
Cogitanti mihi et cum animo meo Octavi boni et fidelissimi contubernalis memoriam recensenti tanta dulcedo et adfectio hominis inhaesit, ut ipse quodammodo mihi viderer in praeterita redire, non ea quae iam transacta et decursa sunt, recordatione revocare:
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 1장 1:1)
"Si placet, ut ipsius sectae homo cum eo disputem, iam profecto intelleget facilius esse in contubernalibus disputare quam conserere sapientiam."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 4장 3:5)
scitum est enim illud Catonis, ut multa:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 114:2)
nam me istis scito litteris ex diuturna perturbatione totius valetudinis tamquam ad aspiciendam lucem esse revocatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 3장 3:2)
Hunc qui audierant prudentes homines, in qui - bus familiaris noster L. Gellius, qui se illi contubernalem in consulatu fuisse narrabat, canorum oratorem et volubilem et satis acrem atque eundem et vehementem et valde dulcem et perfacetum fuisse dicebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 3:2)
Haec cui contingant, eum scito Attice dicere, ut de Pericle audimus, ut de Hyperide, ut de Aeschine, de ipso quidem Demosthene maxime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 84장 2:5)
Istisne fidentes somniis non modo Epicurus et Metrodorus et Hermarchus contra Pythagoram Platonem Empedoclemque dixerunt, sed meretricula etiam Leontium contra Theophrastum scribere ausast - scito illa quidem sermone et Attico, sed tamen:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 93:1)
Cum esset lex Athenis, NE .QVIS POPVLI SCITVM FACERET, VT QVISQVAM CORONA DONARETVR IN MAGISTRATV PRIVS QVAM RATIONES RETTVLISSET;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 7장 1:2)
de hoc igitur Ctesiphon scitum fecit nullis ab illo rationibus relatis, ut corona aurea donaretur eaque donatio fieret in theatro populo convocato, qui locus non est contionis legitimae, atque ita praedicaretur, EVM DONARI VIRTVTIS ERGO BENEVOLENTIAEQVE QVAM IS ERGA POPVLVM ATHENIENSEM HABERET.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 7장 1:5)
nam cum esset ille vir exemplum, ut scitis, innocentiae cumque illo nemo neque integrior esset in civitate neque sanctior, non modo supplex iudicibus esse noluit, sed ne ornatius quidem aut liberius causam dici suam, quam simplex ratio veritatis ferebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 229:2)
Nam sicut quod apud Catonem est - qui multa rettulit, ex quibus a me exempli causa non nulla ponuntur - per mihi scitum videtur, C. Publicium solitum dicere "P. Mummium cuiusvis temporis hominem esse," sic profecto se res habet, nullum ut sit vitae tempus, in quo non deceat leporem humanitatemque versari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 271:2)
scitum est enim causam conferre in tempus, cum adferre plura, si cupias, non queas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 228:2)
nam memoria teneo C. Sulpicium Gallum, doctissimum, ut scitis, hominem, cum idem hoc visum diceretur et esset casu apud M. Marcellum, qui cum eo consul fuerat, sphaeram, quam M. Marcelli avus captis Syracusis ex urbe locupletissima atque ornatissima sustulisset, cum aliud nihil ex tanta praeda domum suam deportavisset, iussisse proferri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 35:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION