-
Fuscat et extinguit cordis caligo nitorem Corporis, est animi solus in orbe nitor."
- (ANONYMUS NEVELETI, De lupo et capite 37:5)
-
"Istam lucernam Sibyllam pascimus, quae cuncta caeli negotia et solem ipsum de specula candelabri contuetur."
- (아풀레이우스, 변신, 2권 11:20)
-
Sed cum primam plateam invadimus, vento repentino lumen, quo nitebantur, exinguitur, ut vix improvidae noctis caligine liberati, digitis pedum detunsis ob lapides, hospitium defessi rediremus, dumque iam iunctim proximamus, ecce tres quidam vegetes et vastulis corporibus fores nostras ex summis viribus irruentes ac ne praesentia quidem nostra tantillum conterriti, sed magis cum aemulatione virium crebrius insultantes, ut nobis ac mihi potissimum non immerito latrones esse, et quidem saevissimi, viderentur.
- (아풀레이우스, 변신, 2권 24:1)
-
"audivi vesperi, meis his, inquam, auribus audivi, quod non celerius sol caelo ruisset noctique ad exercendas inlecebras magiae maturius cessisset, ipsi soli nubilam caliginem et perpetuas tenebras comminantem."
- (아풀레이우스, 변신, 3권 14:16)
-
"cum ecce crapula madens et improvidae noctis deceptus caligine, audacter mucrone destricto in insani modum Aiacis armatus, non ut illi vivis pecoribus infestus tota laniavit armenta, sed longe fortius, qui tres inflatos caprinos utres exanimasti ut ego te prostratis hostibus sine macula sanguinis non homicidam nunc sed utricidam amplecterer."
- (아풀레이우스, 변신, 3권 14:29)
-
"Relictis somnolentis tenebris ad aliam poenalem evigila caliginem:"
- (아풀레이우스, 변신, 8권 1:87)
-
Quales illic homunculi vibicibus lividis totam cutem depicti dorsumque plagosum scissili centunculo magis inumbrati quam obtecti, nonnulli exiguo tegili tantum modo pubem inlecti, cuncti tamen sic tunicati ut essent per pannulos manifesti, frontes litterati et capillum semirasi et pedes annulati, tum lurore deformes et fumosis tenebris vaporosae caliginis palpebras adesi atque adeo male luminati, et in modum pugilum, qui pulvisculo perspersi dimicant, farinulenta cinere sordide candidati.
- (아풀레이우스, 변신, 9권 12:5)
-
Nocte quadam paterfamilias quidam de pago proxumo tenebris inluniae caliginis impeditus et imbre nimio madefactus, atque ob id ab itinere directo cohibitus, ad hortulum nostrum iam fesso equo deverterat receptusque comiter pro tempore, licet non delicato, necessario tamen quietis subsidio, remunerari benignum hospitem cupiens promittit ei de praediis suis sese daturum et frumenti et olivi aliquid et amplius duos vini cados.
- (아풀레이우스, 변신, 9권 30:1)
-
Quid quod arbores etiam, quae pomifera subole fecundae quaeque earum tantum umbra contentae steriles, austrinis laxatae flatibus, germine foliorum renidentes, clementi motu brachiorum dulces strepitus obsibilabant, magno- que procellarum sedato fragore ac turbido fluctuum tumore posito mare quietas alluvies temperabat, caelum autem nubilosa caligine disiecta nudo sudoque luminis proprii splendore candebat.
- (아풀레이우스, 변신, 11권 7:5)
-
. Sublata est ergo post tam manifestam deum voluntatem ambiguitatis tota caligo, et illico deae matutinis perfectis salutationibus summo studio percontabar singulos, ecqui vestigium similis sit ut somnium.
- (아풀레이우스, 변신, 11권 27:7)
-
morti vita, splendor caligini,
- (ARCHIPOETA, I23)
-
nostras enim saepe sauciat et debilitat caligo et tumultus saecularium actionum.
- (아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:4)
-
Nam cum ad te dictarem hanc epistulam, te ipsum animo contuebar, te utique absente atque nesciente, et quo modo possis his verbis moveri, secundum notitiam quae mihi de te inest, imaginabar;
- (아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 2:5)
-
Quis autem hoc totum, quod non dicendo dicere conatus sum et dicendo non dicere, quis hoc possit serenissima et sincerissima mente contueri eoque contuitu beatitudinem ducere, atque in id quod intuetur, deficiens quodam modo se oblivisci et pergere in illud, cuius visione sibi vilis est, quod est inmortalitate indui et obtinere aeternam salutem, per quam me salutare dignamini - quis hoc possit, nisi qui omnes superbiae suae toros inanes peccata sua confitens complanaverit seque substraverit mitem atque humilem ad excipiendum doctorem deum?
- (아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 5:4)
-
Non lubet scribere quod in tabula apud pontificem maximum est, quotiens annona cara, quotiens lunae aut solis lumine caligo aut quid obstiterit.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVIII 7:1)