-
nam supra ait 'lacrimis ita fatur obortis', sicut in quinto posuit et fidam sic fatur ad aurem et paulo post intulit dic ait.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 422)
-
Quae contuens animus accedit ad cognitionem deorum, e qua oritur pietas, cui coniuncta iustitia est reliquaeque virtutes, e quibus vita beata existit par et similis deorum, nulla alia re nisi immortalitate, quae nihil ad bene vivendum pertinet, cedens caelestibus.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 153:3)
-
tu autem quod quaeris similiter facis ac si me roges cur te duobus contuear oculis et non altero coniveam, cum idem uno adsequi possim.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 8:5)
-
Illa tamquam cycnea fuit divini hominis vox et oratio, quam quasi exspectantes post eius interitum veniebamus in curiam, ut vestigium illud ipsum, in quo ille postremum institisset, contueremur:
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 6:1)
-
Theophrastus quidem Tauriscum quendam dicit actorem aversum solitum esse dicere, qui in agendo contuens aliquid pronuntiaret.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 221:6)
-
Igitur alte spectare si voles atque hanc sedem et aeternam domum contueri, neque te sermonibus vulgi dedideris nec in praemiis humanis spem posueris rerum tuarum;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 7 6:2)
-
Exin prostratum terra, graviter saucium, Resupinum in caelo contueri maximum ac Mirificum facinus:
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 66:4)
-
exin prostratum terra, graviter saucium, resupinum in caelo contueri maximum ac mirificum facinus:
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 66:4)
-
Etenim si nunc aliquid adsequi se putant, qui ostium Ponti viderunt et eas angustias, per quas penetravit ea quae est nominata Argo/, quia Argivi i/n ea delecti/ viri Vecti/ petebant pe/llem inauratam a/rietis, aut i qui Oceani freta illa viderunt, Europam Libyamque rapax ubi dividit unda, quod tandem spectaculum fore putamus, cum totam terram contueri licebit eiusque cum situm, formam, circumscriptionem, tum et habitabiles regiones et rursum omni cultu propter vim frigoris aut caloris vacantis?
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 44:3)
-
Nam revocatio illa, quam adfert, cum a contuendis nos malis avocat, nulla est.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 35:1)
-
Lacrimis obortis:
- (파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Equus quadrigalis in pistrinum venumdatus: Ferendum esse aequo animo quicquid acciderit.3)
-
Nocte vir includet, lacrimis ego maestus obortis, Qua licet, ad saevas prosequar usque fores.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 443)
-
nox oculis pavido venit oborta metu.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:66)
-
cum tibi quaerenti, num verus nuntius esset, attulerat culpae quem mala fama meae, inter confessum dubie dubieque negantem haerebam, pavidas dante timore notas, exemploque nivis, quam mollit aquaticus Auster, gutta per attonitas ibat oborta genas.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 336)
-
haec ubi rex didicit, lacrimas introrsus obortas devorat et clausum pectore volnus habet, flere palam non volt exemplaque fortia servat,
- (푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권577)