라틴어 문장 검색

cum par conubium maturo tempore adepta est, cara viro magis et minus est invisa parenti.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , youths47)
"patria o mei creatrix, patria o mea genetrix, ego quam miser relinquens, dominos ut erifugae famuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem, ut apud nivem et ferarum gelida stabula forem et earum omnia adirem furibunda latibula, ubinam aut quibus locis te positam, patria, reor?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6315)
at non haec quondam blanda promissa dedisti voce mihi, non haec miserae sperare iubebas, sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 4:5)
si tibi non cordi fuerant conubia nostra, saeva quod horrebas prisci praecepta parentis, at tamen in vestras potuisti ducere sedes quae tibi iucundo famularer serva labore candida permulcens liquidis vestigia lymphis purpureave tuum constemens veste cubile.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 4:14)
hec Amata illa impatiens, que, repulso fatali connubio, quem fata negabant generum sibi adscire non timuit, sed in bella furialiter provocavit, et demum, male ausa luendo, laqueo se suspendit. 25.
(단테 알리기에리, Epistolae 56:7)
neque tu hoc facis Argisnec ferro ut demens genetricem occidis Orestes.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장86)
"una est matri suae, electa genetrici suae,"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:36)
nam si subeuntur prospera castra, me pavidum excipiat tironem porta secundo sidere, plus-etenim fati valet hora benigni quam si nos Veneris commendet epistula Marti et Samia genetrix quae delectatur harena.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI2)
Aeneadum genetrix, hominum divomque voluptas, alma Venus, caeli subter labentia signa quae mare navigerum, quae terras frugiferentis concelebras, per te quoniam genus omne animantum concipitur visitque exortum lumina solis:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 1:1)
quare magna deum mater materque ferarum et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:6)
quorum nil fieri manifestum est, omnia quando seminibus certis certa genetrice creata conservare genus crescentia posse videmus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:18)
Denique conubia ad Veneris partusque ferarum esse animas praesto deridiculum esse videtur, expectare immortalis mortalia membra innumero numero certareque praeproperanter inter se quae prima potissimaque insinuetur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 20:1)
Et hanc Romuli adserunt fuisse rationem, ut primum quidem mensem a patre suo Marte, secundum ab Aeneae matre Venere nominaret, et hi potissimum anni principia servarent a quibus esset Romani nominis origo, cum hodieque in sacris Martem patrem Venerem genetricem vocemus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 8:2)
Quarum quae forma pulcherrima, Deiopeia, Connubio iungam stabili propriamque dicabo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 3:2)
Mox, ubi, connubii pretium mercesque, soluta est Tertia iam soboles, alios fecunda penates Impletura datur, geminas ex sanguine matris Permixtura domos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION