라틴어 문장 검색

προ`σ τα` ἱστορούμενα Parmenion, προ`σ πᾶν κλῖμα Theodosius et Andrias, Patrocles pelecinum, Dionysodorus conum, Apollonius pharetram, aliaque genera et qui supra scripti sunt et alii plures inventa reliquerunt, uti conarachnen, conicum plinthium, antiboreum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장5)
e cubito enim cum dempti sunt palmi duo, relinquitur pes quattuor palmorum, palmus autem habet quattuor digitos.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장35)
Planis transversis de, fg, hi distinguatur conus APQ in frusta & interea dum conus ABC, pressionem propagando, urget frustum conicum ulterius degf in superficie de, & hoc frustum urget frustum proximum fgih in superficie fg, & frustum illud urget frustum tertium, & sic deinceps in infinitum;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 5:5)
Porticus aequali quamvis est denique ductu stansque in perpetuum paribus suffulta columnis, longa tamen parte ab summa cum tota videtur, paulatim trahit angusti fastigia coni, tecta solo iungens atque omnia dextera laevis donec in obscurum coni conduxit acumen.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 15:3)
δῶρον autem Graeci appellant palmum, quod munerum datio graece δῶρον appellatur, id autem semper geritur per manus palmum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 3장18)
Ille velut rupes, vastum quae prodit in aequor, obvia ventorum furiis expostaque ponto, vim cunctam atque minas perfert caelique marisque, ipsa immota manens, prolem Dolichaonis Hebrum sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem, sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis occupat os faciemque adversam, poplite Palmum succiso volvi segnem sinit, armaque Lauso donat habere umeris et vertice figere cristas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 28:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION