라틴어 문장 검색

sed est proprietas in surculis, ut alii meridiano axe convalescant, quia sint calori aptiores;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 8:3)
Sic enim optime et viviradices et reliqua semina, quae deposuerimus, convalescent, simul ac tenera humus nullis herbis irrepentibus umorem stirpibus praebuerit, nec duritia soli novellas adhuc plantas velut arto vinculo compresserit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 4장 3:1)
Ad quam mensuram cum increverint, cacumina infringenda sunt, ut potius crassitudine convalescant quam supervacua longitudine attenuentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 6장 4:1)
Nam si passus est convalescere, inferiores deficiunt, atque evenit ut vinea summa parte terreni radices agat, quae et frigore infestentur et caloribus maiorem in modum aestuent ac vehementer sitire matrem Caniculae ortu cogant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 8장 1:4)
Sed ablaqueare omnibus autumnis oportebit primo quinquennio, dum vitis convalescat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 8장 4:1)
quae quanto celerius liberata sunt consortio viviradicum, tanto facilius convalescunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 16장 1:5)
quae cum convaluit et quasi bracchium fecit, licet tum super-vagatam partem duramenti recidere, et ita reliquam iugo subicere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 4:6)
at quae summa parte terrae vix adhaerebunt, deficient ante quam convalescant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 7:3)
quod et melius vitis quasi sordibus liberata convalescit et minus vino faecis adfert.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 6:5)
Super haec materiae, quae fructum habent, melius convalescunt, et uvae commodius insolatae percoquuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 3:2)
Cum deinde convaluerint, tribus fossuris contenta sunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 6:5)
Nam consistens in semiplenis scrobibus nimiushumor, antequam convalescant, semina necat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 4:6)
Post annum aut biennium, cum enati ramuli recte convaluerint, supervacuos deputari, idoneos in ordinem submitti conveniet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 14:1)
Cum deinde arbor convaluerit, quicquid falce contingi poterit, exputandum est, allevandumque eatenus, ne plaga corpori matris applicetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 14:4)
ut quaeque materia se dabit,ita in celsissimum quemque ramum extendunt, sic, ut summa vitis summam arborem sequatur, id est, ut duo palmites extremi trunco arboris applicentur, qui cacumen eius spectent, et prout quisque ramus convaluit, vitem accipiat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 24:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION