라틴어 문장 검색

Vbi conualuit aliquis, diu tamen alienus ei ueneris usus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 17:5)
Vtile est etiam cibos in remissionibus cotidie dari, frictiones gestationesque similiter adhibere, eadem acria quarto aut quinto die adsumere, interdum herbam sanguinalem ex aceto uel plantaginem esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 13:6)
Atque in ipso potissimum dolore utendum gestatione uehementi est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 8:4)
utilis exercitatio, gestatio, nauigatio, frictio.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 5:8)
necessaria gestatio, nauigatio est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 6:4)
gestatione, frictione uti, sorbitionibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 4:6)
Ac postea quoque uitare oportet balneum, ambulationem, gestationem, ceterosque corporis motus:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 4:4)
Cum ex toto uero conualuerit, periculose uitae genus subito mutabit et inordinate aget.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 32장 2:3)
Si non est febricula, et gestatio utilis est et ambulatio et uinum austere et balneum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 19:2)
tum ad uuam faucesque descendunt, quibus obsessis non facile fit, ut puer conualescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 3:5)
id est solutis iam febribus et cibi cupiditate reddita balneum rarum, cotidiana sed lenis gestatio, cibi potionesque corpori faciundo aptae.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 4:2)
si certa futurae mortis indicia sunt, quomodo interdum deserti a medicis convalescant, quosdamque fama prodiderit in ipsis funeribus revixisse?
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 13:2)
atque etiamsi ipsa convaluit, partum tamen perdit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 30:11)
Demitur materia sanguinis detractione, cucurbitula, dejectione, vomitu, frictione, gestatione, omnique exercitatione corporis, abstinentia, sudore.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IX De morborum curationibus. 2:3)
De frictione vero adeo multa Asclepiades, tamquam inventor ejus, posuit in eo volumine, quod Communium Auxiliorum inscripsit, ut, quum trium tantum faceret mentionem, hujus et aquae et gestationis, tamen maximam partem in hac consumserit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION