라틴어 문장 검색

Non puto uos exigere diuisionem, cum coniecturalis sit controuersia.
(세네카, Controversiae, book 7, Ter abdicatus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum tenens; interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. accusatur parricidi. 5:1)
In hac controuersia, etiamsi coniecturalis est et habet quasi certum tritumque iter, fuit tamen aliqua inter declamantis dissensio.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 9:1)
Ad consuetudinem autem decor sic exprimitur, cum aedificiis interioribus magnificis item vestibula convenientia et elegantia erunt facta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장28)
Ideoque et a numero nomina ceperunt, quod, cum vox constiterit in una sonorum finitione ab eaque se flectens mutaverit et pervenerit in quartam terminationem, appellatur diatessaron, in quintam diapente [in sextam diapason, in octavam et dimidiam diapason et diatessaron, in nonam et dimidiam diapason diapente, in XII disdiapason]. Non enim inter duo intervalla, cum chordarum sonitus aut vocis cantus factus fuerit, nec inter tria aut sex aut septem possunt consonantiae fieri, sed, uti supra scriptum est, diatessaron et diapente et ex ordine ad disdiapason convenientiae ex natura vocis congruentis habent finitiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장38)
Ipsius autem theatri conformatio sic est facienda, uti, quam magna futura est perimetros imi, centro medio conlocato circumagatur linea rotundationis, in eaque quattuor scribantur trigona paribus lateribus, intervallis extremam lineam circinationis tangant, quibus etiam in duodecim signorum caelestium astrologi ex musica convenientia astrorum ratiocinantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION