라틴어 문장 검색

O meritos de simili crimine neminem posse conuinci!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:35)
Ita uero bonum esse deum ratio demonstrat ut perfectum quoque in eo bonum esse conuincat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:4)
Quod non fore dicto audientes neque signa laturi dicantur, nihil se ea re commoveri: scire enim, quibuscumque exercitus dicto audiens non fuerit, aut male re gesta fortunam defuisse aut aliquo facinore comperto avaritiam esse convictam.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 40장12)
Sed est manifestior hic antiquorum error, quam ut pluribus argumentis convincendum sit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 16:2)
Nam utraque ista Iuli Attici ratio convincitur exemplo arbustivae positionis, quae scilicet multo validiorem fertilioremque stirpem reddit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 6:4)
Quod quid convincit?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 6:4)
haud dissimilia alii et quidam atrociora circumstrepebant, precabanturque Drusum daret ultionis exemplum, donec accitam convictamque attineri publica custodia iussit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 36장6)
Per idem tempus Iulia mortem obiit, quam neptem Augustus convictam adulterii damnaverat proieceratque in insulam Trimerum, haud procul Apulis litoribus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 71장7)
consultusque Caesar an sepeliri sineret, non erubuit permittere ultroque incusare casus qui reum abstulissent antequam coram convinceretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 23장2)
convictam Messalinam et Silium;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 65장4)
quippe sibi supremum auxilium ereptum et parricidii exemplum intellegebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 16장9)
nec si Iturius et Calvisius adesis omnibus fortunis novissimam suscipiendae accusationis operam anui rependunt, ideo aut mihi infamia parricidii aut Caesari conscientia subeunda est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 21장7)
quippe mansitasse una convincebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 44장11)
Noctem sideribus inlustrem et placido mari quietam quasi convincendum ad scelus dii praebuere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 5장1)
non imperatum parricidium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 8장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION