라틴어 문장 검색

Multum spiritalibus viribus licet, ut invisibiles et insensibiles in effectu potius quam in actu suo appareant, si poma, si fruges nescio quod aurae latens vitium in flore praecipitat, in germine exanimat,in pubertate convulnerat, ac si caeca ratione temptatus aer pestilentes haustus suos offundit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 4:6)
quem cum vadentem ad speluncam Cacus vi prohibere conatus esset, ictus clava fidem pastorum nequiquam invocans morte occubuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 77:1)
i dum, Turbalio, curriculo, adfert duas clavas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 538)
Age accipe illinc alteram clavam, Sparax.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 555)
his igitur naturae muneribus confisus vestimenta posuit in hospitio et oleo corpus perunxit caputque coronavit populea fronde, laevum umerum pelle leonina texit, dextraque clavam tenens incessit contra tribunal regis ius dicentis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말6)
Orion vero transversus est subiectus, pressus ungula tauri, manu laeva tenens, clavam altera ad geminos tollens.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장13)
anguli quattuor, qui sunt circa, in lateribus et frontibus lamnis ferreis aut stylis aereis et clavis configantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION