라틴어 문장 검색

iacet extra sidera tellus, extra anni solisque vias, ubi caelifer Atlas axem umero torquet stellis ardentibus aptum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 30:15)
eloquentia quoque non mediocri est opus, ut de unaquaque earum, quas demonstravimus, rerum dicat proprie et copiose.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 123:1)
quanquam vis oratoris professioque ipsa bene dicendi hoc suscipere ac polliceri videtur, ut omni de re, quaecunque sit proposita, ornate ab eo copioseque dicatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 338:4)
nam qui haec recta tantum et in nullos flexus recedentia copiose tractaverit, utique in illis plures excursus recipientibus magis abundabit eritque in omnes causas paratus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 213:4)
nam mihi ne dicere quidem videtur nisi qui disposite, ornate, copiose dicit, sed tumultuari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 245:2)
nam quae potest materia reperiri ad graviter copioseque dicendum magis abundans quam de virtute, de re publica, de providentia, de origine animorum, de amicitia?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 80:1)
Alcmena genitus bella per omnia monstris exagitet caeliferam manum:
(세네카, Hercules Furens 8:10)
studiis hisce dum nostrum singuli quique, prout libuerat, occupabantur, ecce et ab archimagiro adventans, qui tempus instare curandi corpora moneret, quem quidem nuntium per spatia clepsydrae horarum incrementa servantem probabat competenter ingressum quinta digrediens, prandebamus breviter copiose, senatorium 1 ad morem, quo insitum institutumque multas epulas paucis parabsidibus apponi, quamvis convivium per edulia nunc assa nunc iurulenta varietur, inter bibendum narratiunculae, quarum cognitu hilararemur institueremur, quia eas bifariam orditas laetitia peritiaque comitabantur, quid multa?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 6:1)
laborant sub genio, teneat quamvis aeterna crepido, quae superingesti portaret culmina montis caeliferique attrita genu durasset Atlantis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.27)
"dant Fluvii Montesque locum, tum Terra superbit gressibus et paulum respirat caelifer Atlans."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권155)

SEARCH

MENU NAVIGATION