라틴어 문장 검색

Ebria nos madidis rumpit tibicina buccis:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXIII Tibiae1)
Non satis est ars sola coco:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CCXX Cocus1)
cocus domini debet habere gulam.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CCXX Cocus3)
nam utebantur et Phryges et Lydi mitra, hoc est incurvo pilleo, de quo pendebat etiam buccarum tegimen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2162)
melius ergo Iuvenalis et Phrygia vestitur bucca tiara.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 2473)
mundos, elegantis, optimis cocis, pistoribus, piscatu, aucupio, venatione, his omnibus exquisitis, vitantes cruditatem, quibus vinum defusum e pleno sit chrysizon, ut ait Lucilius, cui nihildum situlus et sacculus abstulerit, adhibentis ludos et quae sequuntur, illa, quibus detractis clamat Epicurus se nescire quid sit bonum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 31:9)
Cetarii, lanii, coqui, fartores, piscatores, ut ait Terentius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 193:11)
demonstravi digito pictum Gallum in Mariano scuto Cimbrico sub Novis distortum, eiecta lingua, buccis fluentibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 266:3)
si rem nullam habebis, quod in buccam venerit scribito.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 12 9:4)
tu, quaeso, crebro ad me scribe vel quod in buccam venerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 10 2:9)
quid, cum coram sumus et garrimus quicquid in buccam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 1 4:9)
haec et cetera quae ad nos pertinebunt, ut soles, cogita bis ad meque aut quod ad rem pertineat aut, si nihil erit, quod in buccam venerit scribes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 5:1)
coque ad te tardius scripsi, quod cotidie te ipsum exspectabam, cum interea ne litteras quidem ullas accepi, quae me docerent, quid ageres aut ubi te visurus essem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 6 6:4)
in ea cena cocus meus praeter ius fervens nihil potuit imitari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 20 2:8)
non enim arbitror cocum etiam te arthriticum habere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 23 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION