라틴어 문장 검색

"aut cur in carbone tuo charta pia tura soluta ponimus et sectum vituli iecur albaque porci omenta?"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII46)
Praeter multam vero addfirmabatur eum qui talibus diebus inprudens aliquid egisset porco piaculum dare debere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 10:1)
Melius est Herodis porcum esse quam filium.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 11:2)
Nam Titius in suasione legis Fanniae obicit seculo suo quod porcum Troianum mensis inferant, quem illi ideo sic vocabant, quasi aliis inclusis animalibus gravidum, ut ille Troianus equus gravidus armatis fuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 13:3)
verna, Hoc quod transtiberinus ambulator, Qui pallentia sulphurata fractis Permutat vitreis, quod otiosae Vendit qui madidum cicer coronae, Quod custos dominusque viperarum, Quod viles pueri salariorum, Quod fumantia qui tomacla raucus Circumfert tepidis cocus popinis, Quod non optimus urbicus poeta, Quod de Gadibus improbus magister, Quod bucca est vetuli dicax cinaedi.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLI4)
Si tibi Mistyllos cocus, Aemiliane, vocatur, Dicatur quare non Taratalla mihi?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, L1)
Quidquid ponitur hinc et inde verris, Mammas suminis imbricemque porci Communemque duobus attagenam, Mullum dimidium lupumque totum Muraenaeque latus femurque pulli Stillantemque alica sua palumbum.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXVII1)
Dum non vis pisces, dum non vis carpere pullos Et plus quam putri, Naevia, parcis apro, Accusas rumpisque cocum, tamquam omnia cruda Attulerit.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XIII1)
Illic videres frutice nobili caules Et utrumque porrum sessilesque lactucas Pigroque ventri non inutiles betas, Illic coronam pinguibus gravem turdis Leporemque laesum Gallici canis dente Nondumque victa lacteum faba porcum.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVII2)
Avidi secuntur vilicae sinum porci Matremque plenam mollis agnus expectat.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII8)
Mavis, Rufe, cocum scindere, quam leporem.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCIV2)
Desine iam nostram, precor, observare culinam, Atque aliquando meus det tibi verba cocus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, L4)
Hic, qui retorto crine Maurus incedit, Subolem fatetur esse se coci Santrae.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXIX3)
Quam multi tineas pascunt blattasque diserti, Et redimunt soli carmina docta coci!
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXI6)
Sed cocus ingentem piperis consumet acervum Addet et arcano mixta Falerna garo:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXVII3)

SEARCH

MENU NAVIGATION