라틴어 문장 검색

Sed exurgens non hostili scutica sed paterna et alias verberibus assueta, rebellantem filium pia correctione nec non memorabili castigavit.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 45:3)
Bene et oportune similis emendatio sacrificiorum relata est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 36:2)
et quia cordis beneficio, cuius dissimulatione brutus habebatur, idoneus emendationi publici status extitit, hanc deam quae vitalibus praeest templo sacravit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 32:3)
Hoc quoque errore iam cognito haec species emendationis inducta est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 13:1)
Et error hucusque stare potuisset, ni sacerdotes sibi errorem novum ex ipsa emendatione fecissent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 13:2)
eosdem tamen nonnulli communes velut ad emendationem nominis vocitaverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 21:2)
Nec mirum, si haec digeries morsum reprehensionis evasit, cui accersita est ab Aegypto postremae correctionis auctoritas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 38:3)
sed quia in adsertionem nostrae emendationis alia ex aliis proferenda se suggerunt, de piscibus non omitto, sed differo dum de alia lascivia qua nunc caremus ammoneo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 3:2)
Alios enim relata incitarunt exempla virtutum, alios beneficiorum, nonnullos modestiae, ut et qui aliter agebant saepe auditis talibus ad emendationem venirent.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 21:1)
atlantis cinctum repetitio cum emendatione et auctu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2481)
nam alia neglecta possunt habere emendationem, tem- pestas adveniens, nisi ante provideris, universa subvertit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3385)
eam quoque si videtur correctionem explicabo, sicut solebat Antiochus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 44:2)
horum esse autem arbitror, ut Antiocho nostro familiari placebat, correctionem veteris Academiae potius quam aliquam novam disciplinam putandam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 55:2)
in tanta animantium varietate homini ut soli cupiditas ingeneraretur cognitionis et scientiae quod si liceret ut iis qui in itinere deerravissent sic vitam deviam secutos corrigere errorem paenitendo, facilior esset emendatio temeritatis digladiari autem semper, depugnare in facinorosis et audacibus quis non cum miserrimum turn etiam stultissimum dixerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, PROOEMIUM1)
quod contra oportebat delicto dolere, correctione gaudere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 114:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION