라틴어 문장 검색

Non multo autem interiecto tempore, ex immoderata studii afflictione correptus infirmitate coactus sum repatriare, et per annos aliquot a Francia remotus, querebar ardentius ab his quos dialetica sollicitabat doctrina.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 2:3)
"Per quinque sensus, quasi per quasdam fenestras, vitiorum ad animam introitus est. Non potest metropolis et arx mentis capi, nisi per portas irruerit hostilis exercitus...
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 5:5)
Quod si parva fidelibus videantur, quae juxta philosophos de virtute diximus harmonica, nisi et sacrae Scripturae testimonio id confirmemus, occurrat memoriae qualiter spiritu malo in Saul irruente, actum est prudentium virorum consilio vim harmonicae suavitatis non ignorantium, ut vesaniae tantae stimulis Davidici moduli mederentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:11)
" Et arma sumens viriliter in obstantem irruit hostem, cuius clipeum ensis ictu modica laesione damnavit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 16:4)
Quod si Congrevius ille tuus divino, quo solet, furore correptus materiam hanc non exornasset, vix tanti esset ipsa pax, ut illa laeteremur tot perditissimis poetis tam misere decantata.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 6:4)
nec correptus alter ab altero doleat;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:2)
Si eos qui tibi aeque diligendi sunt, laeserit, eis que quorum tua interest providere saluti, ruinae et scandali materiam etiam correptus praebere non desierit, maxime ubi vitiorum ipsorum te tangit infamia.
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 1:4)
Patientia vero, ne correptus doleat, ne corripientem contemnat vel odiat, ut eum pro amico quaelibet adversa sustinere non pigeat.
(DE AMICITIA, CAPUT XVIII. In amico probanda quatuor. 1:7)
Ingressus aliquando adhuc puer cellam infirmorum, correptus est a sancto patre et praedecessore meo, quod tam cito puer se quieti inertiae que dedisset;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:25)
Non mortis concussa metu, non fracta timore Irruit et uendens in multo funere uitam, Plus audet, dum nescit inops pauperque timere.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:2)
Labor irruit, instat Esuries, Sitis insultat, Ieiunia pugnant, Insurgunt uigiles Cure, dant arma Labori Gleba, lapis, fustes, telum de stipite querno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:9)
Irruit in iuuenem, sed uerbo preuenit ictum, Et uerbis accuens conuicia:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:2)
ergo Forcius arma rapit, pugnant Contagia, Murmur Irruit, insurgunt Conuicia, Dedecus instat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:10)
Sed monitu calcaris equs succensus in illam Irruit et terre miseram deponit, at illa Exurgens uires pariter cum mente resumit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:3)
Dehinc sagittarum grandine per medias irruunt acies, quae, graviter attritae et dissipatae, a subsequente sua multitudine divisae sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 42:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION