라틴어 문장 검색

sed finis non erit, si singulas corruptorum persequar formas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 207:6)
Postquam divitiae honori esse coepere et eas gloria, imperium, potentia sequebatur, hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malevolentia duci coepit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장1)
Sed in ea coniuratione fuit Q. Curius, natus haud obscuro loco, flagitiis atque facinoribus coopertus, quem censores senatu probri gratia moverant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장1)
Primum omnium, qui ubique probro atque petulantia maxume praestabant, item alii per dedecora patrimoniis amissis, postremo omnes, quos flagitium aut facinus domo expulerat, ii Romam sicut in sentinam confluxerant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장5)
postremo quaecumque dici aut fingi queunt ignaviae luxuriaeque probra, ea in illo exercitu cuncta fuere et alia amplius.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 44장10)
mihi fortuna, illis probra obiectantur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장27)
Seis inprobum esse, qui ab uxore pudicitiam exigit, ipse alienarum corruptor uxorum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 26:2)
Avarus, corruptor, saevus, fraudulentus, multum nocituri, si prope a te fuissent, intra te sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 21:2)
Denique eo mores redacti sunt, ut paupertas maledicto probroque sit, contempta divitibus, invisa pauperibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 11:4)
quid deos probro addimus?
(세네카, 아가멤논 6:32)
non animus illis deest, sed corruptor.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 24:11)
maritum indignatum prosiluisse quasi in corruptorem.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 35:5)
Scilicet minus beate vivebat dictator noster, qui Samnitium legatos audit, eum vilissimum cibum in foco ipse manu sua versaret, illa, qua iam saepe hostem percusserat laureamque in Capitolini Iovis gremio reposuerat, quam Apicius nostra memoria vixit, qui in ea urbe, ex qua aliquando philosophi velut corruptores iuventutis abire iussi sunt, scientiam popinae professus disciplina sua saeculum infecit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 70:1)
Pueros quidam in hoc mercantur procaces et illorum impudentiam acuunt ac sub magistro habent, qui probra meditate effundant, nec has contumelias vocamus, sed argutias.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 60:3)
hoc enim in castris natus et alumnus legionum vocari solebat, nullo nomine militibus familiarior umquam factus, sed iam Caligulam convicium et probrum iudicabat cothurnatus.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 96:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION