라틴어 문장 검색

plerumque recoctus scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantemcaptatorque dabit risus Nasica Corano.
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장33)
"Helias corvis ministrantibus pascitur;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:43)
rancidulam se intellegat cornix.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:5)
"dat veniam corvis, vexat censura columbas."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II39)
felix ille tamen corvo quoque rarior albo.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII100)
atque ideo, postquam ad Cimbros stragemque volabant qui numquam attigerant maiora cadavera corvi, nobilis ornatur lauro collega secunda.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII100)
rex Pylius, magno si quicquam credis Homero, exemplum vitae fuit a cornice secundae, felix nimirum, qui tot per saecula mortem distulit atque suos iam dextra conputat annos, quique novum totiens mustum bibit.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X103)
conveniebat enim corvos quoque saepe volantis ex albis album pinnis iactare colorem et nigros fieri nigro de semine cycnos aut alio quovis uno varioque colore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 18:2)
est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae, quo numquam pennis appellunt corpora raucae cornices, non cum fumant altaria donis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 24:4)
Occurrit ei inter gratulantes corvum tenens, quem instituerat haec dicere:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 29:2)
Socius opificis, ad quem nihil ex illa liberalitate pervenerat, adfirmavit Caesari habere illum et alium corvum, quem ut adferre cogeretur rogavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 29:5)
Exemplum sutorem pauperem sollicitavit ut corvum insititueret ad parem salutationem:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 30:3)
Aliquando tamen corvus coepit dicere dictatam salutationem.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 30:6)
Superfuit corvo memoria, ut et illa quibus dominum querentem solebat audire subtexeret:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 30:9)
Quodque caput spargens undis, velut occupet imbrem, Instabili gressu metitur litora cornix.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:58)

SEARCH

MENU NAVIGATION