라틴어 문장 검색

Mali etiam morbi testimonium est, vehementer et crebro spirare, a sexto die coepisse inhorrescere, pus expuere, vix excreare, dolorem habere continuum, difficulter ferre morbum, jactare brachia et crura, sine voluntate lacrimare;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 4:1)
Luxata igitur in quacumque parte corporis sunt, quam primum sic curari debent, ut, qua dolor est,ea scalpello cutis crebro incidatur, detergeaturque eodem averso profluens sanguis.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, I De luxatis.1)
tum forte decorus cum Stilichone gener pacem inplorantibus ultro Germanis responsa dabat, legesque Caucis arduus et flavis signabat iura Suebis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:233)
qui mente profundas hauserat urbis opes, ultro victoribus ipse praeda fuit;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:24)
"optata iubes ultroque volentem, diva, rogas;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:81)
ultro se purpura supplex obtulit et solus meruit regnare rogatus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:22)
omnibus acceptis ultro te regia solum protulit et patrio felix adolescis in ostro, membraque vestitu numquam violata profano in sacros cecidere sinus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:68)
Obvia quid mirum vinci, cum barbarus ultro iam cupiat servire tibi?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:290)
si dominus legeretur equis, tua posceret ultro verbera Nereidum stabulis nutritus Arion serviretque tuis contempto Castore frenis Cyllarus et flavum Xanthus sprevisset Achillem.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:335)
accenditur ultro relligioneº loci vibratque infesta securim ipsum etiam feritura Iovem:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:238)
ego te, fateor, crudelis ademi, quae te deserui solamque instantibus ultro hostibus exposui.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:274)
iactabatque ultro, quod soli castra paterent sermonumque foret vicibus permissa potestas.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:36)
ipsa tibi trabeas ultro dedit, ipsa curulem obtulit ultori fastosque ornare coëgit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:52)
ultro se voluere capi gaudentque videri tantae praeda deae.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:169)
quis additus miles nuntios, introitus, aperta secreta velut in annalis referebat, ultroque struebantur qui monerent perfugere ad Germaniae exercitus vel celeberrimo fori effigiem divi Augusti amplecti populumque ac senatum auxilio vocare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 67장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION