라틴어 문장 검색

tarde crescentis olivae res enim diu duratura tardius crescit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 31)
sic Plautus in milite glorioso "tum in Apulis non sum natus, non sum animula". 'anhelis' autem illis, qui anhelant et deficiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1347)
hinc supra "tarde crescentis olivae":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1812)
Tandem aliquando, Quirites, L. Catilinam furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, vobis atque huic urbi ferro flammaque minitantem ex urbe vel eiecimus vel emisimus vel ipsum egredientem verbis prosecuti sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 1:1)
cum repente terram et maria caelumque vidissent, nubium magnitudinem ventorumque vim cognovissent aspexissentque solem eiusque cum magnitudinem pulchritudinemque tum etiam efficientiam cognovissent, quod is diem efficeret toto caelo luce diffusa, cum autem terras nox opacasset tum caelum totum cernerent astris distinctum et ornatum lunaeque luminum varietatem tum crescentis tum senescentis, eorumque omnium ortus et occasus atque in omni aeternitate ratos inmutabilesque cursus - quae cum viderent, profecto et esse deos et haec tanta opera deorum esse arbitrarentur". atque haec quidem ille;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 95:2)
Tum gelidum valido de pectore frigus anhelans corpore semifero magno Capricornus in orbe;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 112:6)
nolo verba exiliter exanimata exire, nolo inflata et quasi anhelata gravius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 41:2)
Nam medici ex quibusdam rebus et advenientis et crescentis morbos intellegunt, non nullas etiam valetudinis significationes, ut hoc ipsum, pleni enectine simus, ex quodam genere somniorum intellegi posse dicunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 211:2)
nam medici ex quibusdam rebus et advenientis et crescentis morbos intellegunt, non nullas etiam valetudinis significationes, ut hoc ipsum, pleni enectine simus, ex quodam genere somniorum intellegi posse dicunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 211:2)
Igitur tempore ABED per additionem datarum particularum EDde uniformiter crescente, decrescit 1 ÷ GD in eadem ratione cum velocitate.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. III. De motu corporum quae resistuntur partim in ratione velocitatis, partim in ejusdem ratione duplicata. 5:7)
Et si quantitas GD ipsi 1 ÷ GD reciproce proportionalis quantitate data CG augeatur, summa CD, tempore ABED uniformiter crescente, crescet in progressione Geometrica. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. III. De motu corporum quae resistuntur partim in ratione velocitatis, partim in ejusdem ratione duplicata. 5:13)
"Scribimus inclusi, numeros ille, hic pede liber, grande aliquid, quod pulmo animae praelargus anhelet."
(페르시우스, 풍자, satire 116)
"tu neque anhelanti, coquitur dum massa camino, folle premis ventos, nec clauso murmure raucus nescio quid tecum grave corniearis inepte, nec seloppo tumidas intendis rumpere buccas."
(페르시우스, 풍자, satire 55)
Est ardalionum quaedam Romae natio, Trepide concursans, occupata in otio, Gratis anhelans, multa agendo nihil agens, Sibi molesta et aliis odiosissima.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Caesar ad atriensem.1)
vigiliam morbus et crescente formidine mors sequebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION