라틴어 문장 검색

Alius criminatione gratiam captat et fingit iniuriam, ut videatur doluisse factam ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 159:4)
sed quis non exacerbescat, cum videat sordidari virtutum sinceritatem criminatione vitiorum?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 9:5)
Ipsa consensio, ipsa in favoribus aut conspiratio aut dissensio inter se de commercio scintillas libidinum conflabellant.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 25장 1:4)
multi palam, quidam, in quibus minus speciosa criminatio erat futura, clam interfecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 554:1)
itaque inde consules, ne criminationi locus esset, in prata Flaminia, ubi nunc aedes Apollinis est - iam tum Apollinare appellabant, - avocavere senatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 702:1)
haec victoria tribunorum plebisque prope in haud salubrem luxuriam vertit conspiratione inter tribunos facta ut iidem tribuni reficerentur, et quo sua minus cupiditas emineret, consules quoque continuarent magistratum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 708:1)
omnia fieri ut consenescat ad Veios iuventus nec de agris nec de aliis commodis plebis ferre ad populum tribuni frequentiaque urbana celebrare actiones et resistere conspirationi patriciorum possint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 129:1)
omnium potius his criminationibus quam ipsius iuvenis inritatus est animus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 40:1)
vos quaeso, consules, si vobis datum ab senatu negotium fuerit, in me primum et hunc M. Folium quaestiones exerceatis, ut appareat innocentia nostra nos non maiestate honoris tutos a criminationibus istis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 380:1)
adiecerunt et Appi criminationes de Fabio absente ad populum et pertinaciam adversus praesentem consulem praetoris contentionemque aliam inter collegas, tendente Decio ut suae quisque provinciae sortem tueretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 365:2)
nec tota ex vano criminatio erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 384:1)
iam illud quam accusatorie, quod noctis huius crimen miscuit cum cetera insectatione vitae meae, ut et hoc quod iam quale sit scies suspectum alio vitae nostrae tenore faceret, et illam vanam criminationem spei voluntatis consiliorum meorum nocturno hoc ficto et composito argumento fulciret!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 141:2)
Eumeni vero conspiratio adversus eum favorem maiorem apud Romanos fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 155:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION