라틴어 문장 검색

Qua quidem in causa et benivolos obiurgatores placare et invidos vituperatores confutare possumus, ut alteros reprehendisse paeniteat, alteri didicisse se gaudeant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 5:3)
cuius opinionis levitas confutata a Cotta non desiderat orationem meam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 45:3)
C. Marius cum a spe consulatus longe abesset et iam septimum annum post praeturam iaceret, neque petiturus umquam consulatum videretur, Q. Metellum, cuius legatus erat, summum virum et civem, cum ab eo, imperatore suo, Romam missus esset, apud populum Romanum criminatus est bellum illum ducere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 101:2)
Cadit ergo in virum bonum mentiri emolumenti sui causa, criminari, praeripere, fallere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 103:6)
criminabatur etiam, quod Titum filium, qui postea est Torquatus appellatus, ab hominibus relegasset et ruri habitare iussisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 145:4)
Aliud est enim explicare res gestas nar- rando, aliud argumentando criminari crimenve dissolvere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 5장 2:6)
Nam aut ita consistendum est, ut id quo de agitur factum neges aut, si factum fateare, neges eam vim habere atque id esse quod adversarius criminetur, aut, si neque de facto neque de facti appellatione ambigi potest, id quod arguare neges tale esse quale ille dicat et rectum esse quod feceris concedendumve defendas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 29장 1:2)
Hac confirmatione usus amplificet rem lege laudanda audaciamque confutet eius qui, cum palam contra fecerit idque fateatur, adsit tamen factumque defendat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 3:2)
etenim ipse Cotta sic disputat, ut Stoicorum magis argumenta confutet quam hominum deleat religionem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 13:4)
In disputationis conclusione religionem tuendam, sed confutandam superstitionem esse graviter admonet (cap.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), ARGUMENTUM.23)
etenim ipse Cotta sic disputat ut Stoicorum magis argumenta confutet quam hominum deleat religionem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 13:4)
me tantum comperisse omnia criminabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 14 10:16)
Publius sane diserto epilogo criminans me mentis iudicum commoverat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 15 8:5)
sed homo amens et perditus multoque nequior quam ille ipse quem tu nequissimum occisum esse dixisti caedis initium quaerit nullamque aliam ob causam me auctorem fuisse Caesaris interficiendi criminatur, nisi ut in me veterani incitentur ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 2 1:3)
quod benivolentia fit, id odio factum criminaris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 15장 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION