라틴어 문장 검색

sed homo amens et perditus multoque nequior quam ille ipse quem tu nequissimum occisum esse dixisti caedis initium quaerit nullamque aliam ob causam me auctorem fuisse Caesaris interficiendi criminatur, nisi ut in me veterani incitentur ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 2 1:3)
quod benivolentia fit, id odio factum criminaris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 15장 3:6)
declarant huius ambusti tribuni plebis illae intermortuae contiones quibus cotidie meam potentiam invidiose criminabatur, cum diceret senatum non quod sentiret sed quod ego vellem decernere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 5장 1:5)
Dum ergo iuvenes sententias rident ordinemque totius dictionis infamant, opportune subduxi me et cursim Ascylton persequi coepi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 6:3)
Ergo ad patrem decurrit laesura invicem Magnaque invidia criminatur filium, Vir natus quod rem feminarum tetigerit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Soror et frater.7)
Bithyni senatus consultum apud consules carpere ac labefactare sunt ausi, atque etiam absenti principi criminari;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 2:1)
forsitan haec domino Busiride iure timeres, aut solito clausos urere in aere viros, desine mitem animum vano infamare timore, saeva quid in placidis saxa vereris aquis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 622)
Solvitur herboso religatus ab aggere funis, et procul insidias infamataeque relinquunt tecta deae lucosque petunt, ubi nubilus umbra in mare cum flava prorumpit Thybris harena;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 55:4)
"sed quid macellum pingue pulvinarium, quid maximorum lancinatores gregum eviscerata carne crudos criminor?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1434)
Hanc metui ne me criminaretur tibi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 238)
sed quidam fere in iactationem eruditionis sumere illa ex poetis solent et auctores quos praelegunt criminantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 159:1)
uti etiam vitiis rhetoricen, quod ars nulla faciat, criminantur, quia et falsum dicat et adfectus moveat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 294:3)
initium narrationis quidam utique faciendum a persona putant, eamque, si nostra sit, ornandam, si aliena, infamandam statim.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 218:1)
si reprehensionem non capit ipsa persona, infamare signatores licet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 32:5)
clitarchi probatur ingenium, fides infamatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 76:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION