라틴어 문장 검색

nam filo equinae saetae ligatus et ita pondere minax ut acumine gulam formidolosi Tantaleo frenabat exemplo, ne cibi ingressi per ora per vulnera exirent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 7:2)
Haec sator astrorum iamdudum e vertice mundi prospectans primoque imbutas sanguine gentes Gradivum acciri propere iubet, ille furentes Bistonas et Geticas populatus caedibus urbes turbidus aetherias currus urgebat ad arces, fulmine cristatum galeae iubar armaque in auro tristia, terrificis monstrorum animata figuris, incutiens:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권82)
"proximus Eurymedon, qui pastoralia Fauni arma patris pinuque iubas imitatur equinas, terribilis silvis:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권135)
galeae cristatae, quae magnitudini corporum adderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 562:2)
his arma insignia data et cristatae galeae, ut inter ceteros eminerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 559:3)
nervoque equino quia in arcubus nervi equini solent esse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6191)
ivbasque propter equinam caudam, quae esse solebat in galeis, ut cristaque hirsutus equina.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6381)

SEARCH

MENU NAVIGATION