라틴어 문장 검색

Nec tantum operis agrestis sit artifex, sed et animi, quantum servile patitur ingenium, virtutibus instructus, ut neque remisse neque crudeliter imperet semperque aliquos ex melioribus foveat, parcat tamen etiam minus bonis, ita ut potius timeant eius severitatem, quam crudelitatem detestentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 10:1)
quia cornuti fere perniciosi sunt propter petulantiam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 4:5)
ubi avaritiam aut crudelitatem consensu obiectavissent, solvebatur militia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장16)
meminissent modo avaritiae, crudelitatis, superbiae:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 15장6)
et ne provinciae novis oneribus turbarentur utque vetera sine avaritia aut crudelitate magistratuum tolerarent providebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 6장11)
non crudelitatem, non clementiam cuiusquam experiar sed liber et mihi ipsi probatus antibo periculum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 6장5)
non tua moderatio, si reddideris pecuniam, nec quies, si reliqueris principem, sed mea avaritia, meae crudelitatis metus in ore omnium versabitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 56장3)
sed laus falsa et precibus expressa perinde cohibeatur quam malitia, quam crudelitas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 21장5)
At Nero nullo in Paulinam proprio odio, ac ne glisceret invidia crudelitatis, inhiberi mortem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 64장1)
ergo crudelitatem principis, cui ceterae libidines cedebant, adgreditur, amicitiam Scaevini Petronio obiectans, corrupto ad indicium servo ademptaque defensione et maiore parte familiae in vincla rapta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 18장8)
sin crudelitati insisteret, distingui certe apud posteros memoriam honesti exitus ab ignavia per silentium pereuntium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 25장8)
eadem inertia erga hostis, similis petulantia castrorum, nisi quod innocens Bolanus et nullis delictis invisus caritatem paraverat loco auctoritatis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 6:2)
Ofonius Tigellinus obscuris parentibus, foeda pueritia, impudica senecta, praefecturam vigilum et praetorii et alia praemia virtutum, quia velocius erat, vitiis adeptus, crudelitatem mox, deinde avaritiam, virilia scelera, exercuit, corrupto ad omne facinus Nerone, quae- dam ignaro ausus, ac postremo eiusdem desertor ac proditor:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 72장2)
ad postremum Valens e petulantia etiam perfidiam suspectabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 27장8)
ut olim virtutis modestiaeque, tunc procacitatis et petulantiae certamen erat, ne minus violenter Aponium quam Flavianum ad supplicium deposcerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 11장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION