라틴어 문장 검색

De evertendis autem diripiendisque urbibus valde considerandum est ne quid temere, ne quid crudeliter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 107:1)
In mancipio vendendo dicendane vitia, non ea, quae nisi dixeris, redhibeatur mancipium iure civili, sed haec, mendacem esse, aleatorem, furacem, ebriosum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 116:6)
Patris autem lenitas amanda potius ab illo quam tam crudeliter neglegenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 11:2)
sed tamen te rogo ut ne intermittas scribere ad me quicquid erit eosque qui mihi tam crudeliter inimici sunt, si odisse non potes, accuses tamen, non ut aliquid proficias sed ut tibi me carum esse sentiant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 10 4:6)
illud quidem non muto, quod ei quem me occidere res non coegit neque crudeliter quicquam eripui neque dissolute quicquam remisi habuique in mea potestate quoad bellum fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 4 2:6)
si acerbe, si crudeliter, si sine causa sum a tuis oppugnatus, ut statuas mihi non modo non cedendum sed etiam tuo atque exercitus tui auxilio in eius modi causa utendum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 2 14:5)
crudeliter enim otiosissimi minabantur, eratque iis et tua invisa voluntas et mea oratio ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 6 3:3)
quaerimus gravitatis constantiae firmitatis sapientiae iudicium, utimur exemplis somniantium furiosorum ebriosorum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 72:6)
Putasne posse, id quod in eius modi reo maxime necessarium est, facere ut, quae ille libidinose, quae nefarie, quae crudeliter fecerit, ea aeque acerba et indigna videantur esse his qui audient atque illis visa sunt qui senserunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 12장 2:2)
nos, quibus adsuevit fatum crudeliter uti, ad mala iam pridem non sumus ulla rudes, venimus in Geticos fines:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 713)
" 'nec mora, monstratis crudeliter ignibus ustus exhibuit geminos ore gemente sonos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1129)
Atque hic Priamiden laniatum corpore toto Deiphobum videt et lacerum crudeliter ora, ora manusque ambas, populataque tempora raptis auribus, et truncas inhonesto volnere nares.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 20:1)
utrique victoriam crudeliter exercebant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 38장6)
Plurimum enim interesse concedes et inter ebrium et ebriosum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 11:4)
Potest et qui ebrius est, tunc primum esse nec habere hoc vitium, et qui ebriosus est, saepe extra ebrietatem esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 11:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION