라틴어 문장 검색

qui tamen semel die tum commodius adsumitur, insuper etiam modicus, ne cruditatem moveat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 10장8)
Urina vero rubra et tenuis in magna cruditate esse consuevit, et saepe, antequam spatio maturescat, hominem rapit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장37)
Si praecordia dolent, aut inflatio gravis est, aut toto die non concocta fertur urina, cruditatem esse manifestum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장6)
Si sine causa longus dolor capitis est, et in cervices ac scapulas transit, rursusque in caput revertitur, aut a capite ad cervices scapulasque pervenit, perniciosus est, nisi vomicam aliquam excitavit, sic ut pus extussiretur, aut nisi sanguis aliqua parte prorupit, aut nisi in capite multa porrigo totove corpore pustulae ortae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장122)
Alvus nigra, sanguini atro similis, repentina, sive cum febre sive etiam sine haec est, perniciosa est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장137)
At si morbi ratio patietur, tum demum nulla cruditatis suspicione remanente id fiet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장37)
idque auxilium ut minus vehemens, ita magis tutum neque umquam pericu losum est, etiamsi in medio febris impetu, etiamsi in cruditate adhibetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 11장14)
ne ulla cruditate substante;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장22)
Cavendum autem est, ne quid horum vel in febre vel in cruditate temptetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장8)
Antiqui medicamentis quibusdam datis concoctionem moliebantur, eo quod cruditatem maxime horrebant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장7)
ubi aut bilis aegrum aut cruditas male habet, expedire quoque per modicas potiones misceri novam materiam corruptae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장9)
dandaque opera est, ne qua cruditas in cotidianam id malum vertat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장33)
Si febris quievit, diu meminisse eius diei convenit, eoque vitiare frigus, calorem, cruditatem, lassitudinem:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 16장11)
et devitanda cruditas, simulque et sol et frigus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장49)
Vomitus in hoc morbo frequens perniciosus est, maximeque sanguinis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장79)

SEARCH

MENU NAVIGATION