라틴어 문장 검색

Nam cum Dominus in cruce penderet, duobus latronibus pendentibus uno a dextris altero vero a sinistris, unus blasfemabat eum,dicens:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 22:5)
"Si filius Dei es, descende nunc de cruce et salva temetipsum, et nos."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 22:6)
Mane autem facto producitur ante iudices et mortecondempnatus ducitur ad crucem.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:31)
At illi iniecerunt manus in eum atque ligatumsecum ad crucem traxerunt aliumque a poena mortis absolverunt.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:38)
(6) Item, quod luminaribus existentibus in capite Algol sive Gorgonis, si ea Mars respectu inimicitiae radiaverit, natus, ut dicit Ptolemaeus, truncabitur manibus et pedibus, et truncatus suspendetur in cruce.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 7:1)
ergo natus tunc suspendetur in cruce.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 8:6)
nobis autem illud opprobrium Dominicae crucis virtus Dei est atque sapientia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:12)
Inde in judiciis saecularibus impositi equuleo torquentur negantes, et quaedam tangit judicem miseratio confitentis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:7)
Nam in trecentis crucem Christi significari certum est, cujus typo justus a diluvio liberatus est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 33장 2:3)
Quibus ita sceleste patratis, Paulus cruore perfusus, reversusque ad principis castra, multos coopertos paene catenis adduxit, in squalorem deiectos atque maestitiam, quorum adventu intendebantur eculei, uncosque parabat carnifex et tormenta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 9:1)
Exsurgebat enim effervens laetitia Paulus, tartareus ille delator, ad venenatas artes suas licentius exercendas, et inquirentibus in negotium consistorianis atque militaribus (ut praeceptum est) Proculus admovetur eculeo, Silvani domesticus, homo gracilis et morbosus, metuentibus cunctis, ne vi nimia tormentorum, levi corpore fatigato, reos atrocium criminum promiscue citari faceret multos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 6장 1:2)
Inter has tamen sollicitudines, velut ex recepto quodam antiquitus more, ad vicem bellorum civilium, inflabant litui quaedam colorata laesae crimina maiestatis, quorum exsecutor et administer, saepe dictus Tartareus ille notarius missus est Paulus, qui peritus artium cruentarum, ut lanista ex commerciis libitinae vel ludi, ipse quoque ex eculeo vel carnifice quaestum fructumque captabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 1:1)
Diu itaque adhaerens eculeo, cum fiducia gravi fundatus, nequaquam varians eadem oraret intrepidus, Alexandriam (unde oriebatur) innoxius abire permissus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 12:3)
Haec implacabilitas causae quidem piissimae, sed victoriae foedioris, innocentes tortoribus exposuit multos, vel sub eculeo locavit incurvos, aut ictu carnificis torvi substravit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 13:1)
Amantius haruspex, ea tempestate prae ceteris notus, occultiore indicio proditus, quod ob prava quaedam implenda, ad sacrificandum ab eodem esset adscitus Hymetio, inductusque in iudicium, quamquam incurvus sub eculeo staret, pertinaci negabat instantia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION