라틴어 문장 검색

At uero hic etiam nostris malis cumulus accedit quod existimatio plurimorum non rerum merita sed fortunae spectat euentum eaque tantum iudicat esse prouisa quae felicitas commendauerit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:10)
ad singularem felicitatis tuae cumulum uenire delectat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:15)
adsurgit ceu forte minor sub matre virenti laurus et ingentes ramos olimque futuras promittit iam parva comas;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:155)
Quo struis hos auri cumulos?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:129)
ast alios vicina palus sine more ruentes excipit et cumulis inmanibus aggerat undas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:253)
Cum post labores sub platani voles virentis umbra vel gelido specu torrentiorem fallere Sirium et membra somno fessa resolveris:
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:9)
invisum miles sitiens haurire cruorem per varias vestes onerataque plaustra metallo transit et argenti cumulos et caedis avarus contemptas proculcat opes;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:238)
Forte Venus blando quaesitum frigore somnum vitibus intexti gremio successerat antri densaque sidereos per gramina fuderat artus adclinis florum cumulo;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae6)
luxuriat gramine cocta silex et, cum sic rigidae cautes fervore liquescant, contemptis audax ignibus herba viret.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus11)
Oceani summo circumfluus aequore lucus trans Indos Eurumque viret, qui primus anhelis sollicitatur equis vicinaque verbera sentit umida roranti resonant cum limina curru, unde rubet ventura dies longeque coruscis nox adflata rotis refugo pallescit amictu:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix1)
per fasces numerantur avi semperque renata nobilitate virent, et prolem fata sequuntur continuum simili servantia lege tenorem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:8)
crescunt in cumulum strages vallemque profundam aequavere iugis;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:50)
Scottorum cumulos flevit glacialis Hiverne.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:15)
per vasta cucurrit Aethiopum cinxitque novis Atlanta maniplis, virgineum Tritona bibit sparsosque venenis Gorgoneos vidit thalamos et vile virentes Hesperidum risit, quos ditat fabula, ramos.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:17)
asperat Indus velamenta lapis pretiosaque fila smaragdis ducta virent;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:349)

SEARCH

MENU NAVIGATION