라틴어 문장 검색

nunc id postulas, ut, quod deprehensum et detentum tamen nihil me apud bonum iudicem laederet, id inani suspicione incertum et incognitum condemnet.
(아풀레이우스, 변명 52:5)
Vt puto, Maxime, satis uideor cuiuis uel iniquissimo animum explesse et, quod ad sudarium pertineat, omnem criminis maculam detersisse, ac bono iam periculo ad testimonium illud Crassi, quod post ista quasi grauissimum legerunt, a suspicionibus Aemiliani transcensurus.
(아풀레이우스, 변명 55:1)
his omnibus palam atque aperte probatis quid omnino superest, in quo suspicio aliqua magiae delitescat?
(아풀레이우스, 변명 60:5)
en ultro augeo magiae suspicionem:
(아풀레이우스, 변명 63:1)
quod superest, nec ipse sum nescius quosdam circumstantium cupere audire, cur non argento uel auro, sed potissimum ex ligno simulacrum fieri uoluerim, idque eos arbitror non tam ignoscendi quam cognoscendi causa desiderare, ut hoc etiam scrupulo liberentur, cum uideant omnem suspicionem criminis abunde confutatam.
(아풀레이우스, 변명 63:5)
haec ego quamquam possim merito dicere, tamen uobis condono nec satis mihi duco, si me omnium quae insimulastis abunde purgaui, nisi nusquam passus sum uel exiguam suspicionem magiae consistere.
(아풀레이우스, 변명 88:8)
non fuit meae moderationis tacitas omnium suspiciones palam abrumpere;
(아풀레이우스, 변명 96:6)
hic alius se commemorat inter duos arbitrum delectum, sanata simultate, reconciliata gratia, purgata suspicione amicos ex infensis reddidisse;
(아풀레이우스, 플로리다 6:14)
"Sed hanc cunctationem sequens adulescentis sermo distinxit;"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:78)
"Omnis cunctatio, ignavia omnis facessat e pectore;"
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:10)
"quae res nunc vel maxime sustulit Psyches omnem cunctationem."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:56)
Nec mora nec cunctatio, sed calculis omnibus ducatum latrones unanimes ei deferunt, vestemque lautiusculam proferunt sumeret abiecto centunculo divite:
(아풀레이우스, 변신, 7권 7:1)
Et Hercule suspicionem mihi fecit, quasi soporiferum quoddam venenum cantharis immisceret illis.
(아풀레이우스, 변신, 7권 10:8)
Sublata cunctatione accusator ille meum noxius, ipse etiam pastoralis exsecutor sententiae, laetus et meis insultans malis calcisque illius admonitus, quam inefficacem fuisse mehercules doleo, protinus gladium cotis attritu parabat.
(아풀레이우스, 변신, 7권 20:11)
"Tunc devorato pudore et dimota cunctatione, sic ad aures dominae mandatum perfert:"
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION