라틴어 문장 검색

Palatium etiam variis multum erat receptaculis distinctum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:4)
In digniori vero parte palatii in aureo throno rex sedebat Arturus, et circa eum residebant dominae pulchriores, quarum mihi non potuit esse numerus manifestus, et stabant coram eo milites multi et decori aspectus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:5)
In ipso namque palatio erat aurea pertica pulchra nimis atque formosa, in qua optatus residebat accipiter, et ibi prope duo canes accipitris ligati iacebant.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:6)
" Brito autem quum ad interiora palatii pervenisset, regem salutavit Arturum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:11)
Cui unus de militibus curiae ait:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:13)
í Et clipeo competenti Britoni praeparato, armati ambo constituti sunt intra palatii munimina, et compulsis calcaribus equis sibi invicem vehementer occurrunt et confractis clipeis lanceisque disruptis sibi gladiis repugnando resistunt ac ferri vestimenta conscindunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:21)
Post diutinam ergo luctam palatii miles bino Britonis ictu summo ingenio in capite sine intermissione percussus tanta coepit oculorum turbatione gravari quod nihil poterat penitus visu percipere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:22)
Quae etiam ipsius militis agnita fide plenaria ac eiusdem strenuitatis audacia plenius intellecta labores illius suo remuneravit amore, et curia dominarum plurimarum atque militum convocata regulas praedictas patefecit amoris et eas singulis amantibus sub regis amoris interminatione firmiter conservandas iniunxit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 27:2)
Quas quidem universae curiae plenitudo suscepit et sub amoris poena in perpetuum conservare promisit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 27:3)
Singuli etiam, qui ad curiam vocati convenerant, regulas iam dictas in scriptis reportaverunt et eas per diversas mundi partes cunctis amantibus ediderunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 27:4)
Nec enim aliquis tam altissimae feminae lucrari posset amorem quod eius inde fama inter bonos ac prudentes in omni curia non capiat summa ratione defectum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 12:8)
Hiis ornata modis, isto festiua paratu, Verba parat solers Prudencia, cuius ab ore Curia dependet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 32:7)
Sic ait et tanto dubiorum turbine tota Curia concutitur turbataque turba sororum Fluctuat in dubiis, alta cum uoce fluentes Suspendens animos, et murmura sola pererrant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 36:1)
expirat murmur in altum, Cum uisu placidos delegat curia uultus, Cum uisu currit animus uisumque uolantem Anticipare cupit uisus auriga uoluntas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 2:2)
applaudit, congaudet, complacet illi Curia tota simul multoque fauore recessum Virginis exhylarat, reditus felicius omen Orat et euentus reditu meliore serenos.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION