라틴어 문장 검색

Hunc procul ut campo Turnus prospexit aperto, ante levi iaculo longum per inane secutus sistit equos biiugis et curru desilit atque semianimi lapsoque supervenit et pede collo impresso dextrae mucronem extorquet et alto fulgentem tinguit iugulo atque haec insuper addit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 16:3)
sic festinanti semper locupletior obstat, ut, cum carceribus missos rapit ungula currus, instat equis auriga suos vincentibus, illum praeteritum temnens extremos inter euntem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse. 1:29)
infrenant alii currus id est equos, qui sub curribus sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2871)
Urbes munitae, plena armamentaria, equorum propagines genrosae, currus armati, elephanti, machinae atque tormenta bellica omnigena, et similia, sunt certe ista universa nihil aliud quam ovis induta pelle leonina, nisi gens ipsa stirpe sua et ingenio sit fortis et militaris.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 4:2)
Et disperdam currum ex Ephraim et equum de Ierusalem; et confringetur arcus belli, et loquetur pacem gentibus. Et imperium eius a mari usque ad mare et a flumine usque ad fines terrae.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장10)
atque etiam sequenti statim nocte uidere uisus est filium mortali specie ampliorem, cum fulmine et sceptro exuuiisque Iouis Optimi Maximi ac radiata corona, super laureatum currum, bis senis equis candore eximio trahentibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 6:1)
Per talos enim spirantis lora traiecta sunt, religatumque ad currum traxere circa urbem equi gloriante rege, Achullen, a quo genus ipse deduceret, imitatum se esse poena in hostem capienda.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 34:2)
Curru Dareus, Alexander equo vehebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 27:3)
CCC erant equites, MXXX currus, quos quadriiugi equi ducebant, lineae vestis aliquantum, mille scuta Indica et ferri candidi talenta C leonesque rarae magnitudinis et tigres, utrumque animal ad mansuetudinem domitum, lacertarum quoque ingentium pelles et dorsa testudinum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 2:2)
Equorum domiti greges sequebantur currusque argento et auro adornati, pretiosa supellex et nobiles gemmae, aurea magni ponderis vasa vestesque purpureae et signati argenti talentum Ш milia.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 29:2)
sic alibi fertur equis auriga neque audit currus habenas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2872)
sic in georgicis cum laudaret Augustum et carpsisset tem- pora, dicens "vicinae ruptis inter se legibus urbes arma ferunt, saevit toto Mars inprobus orbe", intulit "fertur equis auriga neque audit currus habenas", ut ostenderet tan- tas esse reliquias praeteritorum malorum, ut ne ab optimo quidem rectore sedari posse viderentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 134)
sic enim rectum sit 'fertur curru auriga neque audiunt equi habenas'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 5146)
Ante urbem pueri et primaevo flore iuventus exercentur equis domitantque in pulvere currus aut acris tendunt arcus aut lenta lacertis spicula contorquent cursuque ictuque lacessunt:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 9:7)
Unde etiam templo Triviae lucisque sacratis cornipedes arcentur equi, quod litore currum et iuvenem monstris pavidi effudere marinis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 37:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION