라틴어 문장 검색

Ibat tripes grabatus et bipes mensa, Et cum lucerna corneoque cratere Matella curto rupta latere meiebat;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXII6)
nam ait post, cum in poenitentia inducitur a poeta, 'non servata fides cineri promissa Sychaeo'. ii tamen, qui de nuptiis scripsisse dicuntur, tradunt, cum nova nupta in domum mariti ducitur, solere postes unguine lupino oblini, quod huius ferae et unguen et membra multis rebus remedio sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 45811)
alii hoc Romuli dicunt temporibus institutum, quod Romulus et Remus lupino lacte nutriti sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 45812)
Iuvenalis et fracta de casside buccula pendens et curtum temone iugum victaeque triremis aplustre.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 93)
dicta autem lupata a lupinis dentibus, qui inaequales sunt, unde etiam eorum morsus vehementer obest.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2082)
eorum enim omnium multa praetermittentium, dum eligant aliquid, quod sequantur, quasi curta sententia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 50:5)
Meae quidem et perfecto completoque verborum ambitu gaudent et curta sentiunt nec amant redundantia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장 2:3)
nihilne eis inane videtur, nihil inconditum, nihil curtum, nihil claudicans, nihil redundans?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 4:2)
notis quam sit tibi curta supellex.
(페르시우스, 풍자, satire 435)
Dixeris haec inter varicosos centuriones, continuo crassum ridet Pulfenius ingens et centum Graecos curto centusse licetur.
(페르시우스, 풍자, satire 5124)
Circa cicer et lupinum, calvae arbitratu et mala singula.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 66:8)
huc ignem curto fert rustica testu sumptum de tepidis ipsa colona focis, ligna senex minuit concisaque construit arte et solida ramos figere pugnat humo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권404)
quale erat electus magni rex orbis ut esset non rex ipse sui, curto foedatus honore?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1180)
cerne quam palam feroces hic domantur daemones, qui lupino capta ritu 1 devorant praecordia, strangulant mentes et ipsas seque miscent sensibus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.47)
"quantum quisque odii tacita conceperat ira, effundit ardens felle tandem libero, coniciunt alii fragiles inque ora tabellas frangunt, relisa fronte lignum dissilit, buxa crepant cerata genis inpacta cruentis rubetque ab ictu curta et umens pagina."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.17)

SEARCH

MENU NAVIGATION