라틴어 문장 검색

Nam et curulibus magistratibus functi, si nondum a censoribus in senatum lecti erant, senatores non erant et, quia in postremis scripti erant, non rogabantur sententias sed, quas principes dixerant, in eas discedebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 7:1)
Morbus et vitium quid differat et quam vim habeant vocabula ista in edicto aedilium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 1:1)
De eunucho quidem quaesitum est an contra edictum aedilium videretur venundatus, si ignorasset emptor eum eunuchum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 7:1)
sues etiam feminae si sterilae essent et venum issent, ex edicto aedilium posse agi Labeonem scripsisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 9:1)
Narratur historia de Hostilio Mancino aedili cur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIV 1:1)
Tribuni decreverunt aedilem ex eo loco iure deiectum quo eum venire cum corollario non decuisset;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIV 7:1)
propterea, ne cum populo aedilis ageret intercesserunt
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIV 7:2)
Multam dictam esse ab aedilibus plebei Appi Caeci filiae, mulieri nobili, quod locuta esset petulantius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VI 1:1)
Ob haec mulieris verba tam inproba ac tam incivilia C. Fundanius et Tiberius Sempronius, aediles plebei, multam dixerunt ei aeris gravis viginti quinque milia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VI 4:1)
Quod in libris Humanarum M. Varronis scriptum est aediles et quaestores populi Romani in ius a privato ad praetorem vocari posse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 1:1)
Hoc Varro in ea libri parte de aedilibus, supra autem in eodem libro quaestores neque vocationem habere neque prensionem dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 6:1)
ORATIO est M. Catonis Censorii De Aedilibus Vitio Creatis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVIII 2:1)
Sex aediles viderat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 13:5)
Romae autem istis ferme temporibus tribunos et aediles tum per seditionem sibi plebes creavit ac non diu post Cn.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 10:2)
Etenim longe verisimilius est quatuor elementa mutabilia et unam quintam essentiam immutabilem, recte ab aeterno locata, opus Deo non habere, quam exercitum atomorum et seminum infinitorum sine ordine fortuito vagantium hunc rerum ordinem et pulchritudinem progignere potuisse absque aedili quodam divino.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION