라틴어 문장 검색

Quod vero enses subditorum collisi sint, nihil ad pacem publicam, cum usitatissimum sit copias auxiliares foederatorum inter se comitti, sanguine utrinque effuso.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 20:13)
adeo ut ustio subruat et penetret et fodicet et stimulet, perinde ac si essent infinitae cuspides acus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 242:2)
Itidem notatum est sagittas parvas ligneas absque cuspide ferrea, emissas ex sclopetis grandibus, altius penetrare in materiam ligneam (puta latera navium, ut similia), quam easdem sagittas ferro acuminatas, propter similitudinem substantiae ligni ad lignum, licet hoc ante in ligno latuerit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 271:11)
Quod utcunque verum esse possit, manifestum est majora corpora non bene aut distincte cerni nisi in cuspide coni, coeuntibus radiis objecti ad nonnullam distantiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 421:6)
conspicitur illud in sagittis ligneis, cuspide etiam lignea, quae altius penetrant in alia ligna quam si fuissent armatae ferro, per similitudinem substantiae, discusso torpore ligni per motum celerem:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:20)
Regis enim mensae solito dedit hos cocus ense Binos uel trinos nulloque nocente quaternos.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXV. De ueruecibus et coco regis 26:6)
Dente petunt idem se tamen ense petunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VIII 6:1)
Asseres enim pedum XII cuspidibus praefixi atque hi maximis ballistis missi per IIII ordines cratium in terra defigebantur.
(카이사르, 내란기, 2권 2:2)
scis Mariam patremque ducem, qui cuspide Gallos Italiamque fovet, nec te praeclara Serenae fama latet.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:72)
non ulla nocendi tela nec infecti iugulis civilibus enses.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:211)
ille cruorem consulis unius Pellaeis ensibus hausit:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:293)
notus ab inceptis ignobile reppulit horror vulgus et adductus sub verbere torpuit ensis."
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:313)
Interea gelidae secretis rupibus Idae dum sedet et thiasos spectat de more Cybebe Curetumque alacres ad tympana suscitat enses, aurea sanctarum decus inmortale comarum defluxit capiti turris summoque volutus vertice crinalis violatur pulvere murus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:171)
quis tibi tractandos pro pectine, degener, enses, quis solio campum praeponere suasit avito?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:263)
iam signa tubaeque mollescunt, ipsos ignavia fluxit in enses.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:318)

SEARCH

MENU NAVIGATION